previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Pervenit ad miseros damno graviore colonos
pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.
Viscera torrentur primo, flammaeque latentis
555indicium rubor est et ductus anhelitus ingens.
Aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis
ora patent, auraeque graves captantur hiatu.
Non stratum, non ulla pati velamina possunt,
dura sed in terra ponunt praecordia; nec fit
560corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
Nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes
erumpit clades, obsuntque auctoribus artes:
quo propior quisque est servitque fidelius aegro,
in partem leti citius venit. Utque salutis
565spes abiit finemque vident in funere morbi,
indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:
utile enim nihil est. Passim positoque pudore
fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,
nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.
570Inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis
inmoriuntur aquis: aliquis tamen haurit et illas.
Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti:
prosiliunt, aut si prohibent consistere vires,
corpora devolvunt in humum: fugiuntque penates
575quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,
et quia causa latet, locus est in crimine parvus
Semianimes errare viis, dum stare valebant,
adspiceres, flentes alios terraque iacentes
lassaque versantes supremo lumina motu:
580membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
Quid mihi tunc animi fuit? an quod debuit esse,
ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic
585vulgus erat stratum, veluti cum putria motis
poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.

Templa vides contra gradibus sublimia longis:
Iuppiter illa tenet. Quis non altaribus illis
inrita tura dedit? Quotiens pro coniuge coniunx,
590pro gnato genitor dum verba precantia dicit,
non exoratis animam finivit in aris,
inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
Admoti quotiens templis, dum vota sacerdos
concipit et fundit purum inter cornua vinum,
595haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
Ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque
cum facerem natis, mugitus victima diros
edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis
exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
600Exta quoque aegra notas veri monitusque deorum
perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.
Ante sacros vidi proiecta cadavera postes,
ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem
605morte fugant ultroque vocant venientia fata.
Corpora missa neci nullis de more feruntur
funeribus: neque enim capiebant funera portae.
Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos
indotata rogos. Et iam reverentia nulla est,
610deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
Qui lacriment, desunt; indefletaeque vagantur
matrumque nuruumque animae iuvenumque senumque:
nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
615Iuppiter o!” dixisi te non falsa loquuntur
dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,
nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,
aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro.”
Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
620Accipio, sintque ista, precor, felicia mentis
signa tuaedixi. “Quod das mihi, pigneror omen.”

Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:
hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
625grande onus exiguo formicas ore gerentes
rugosoque suum servantes cortice callem.
Dum numerum miror, “totidem, pater optimedixi,
tu mihi da cives et inania moenia supple.”
Intremuit ramisque sonum sine flamine motis
630alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore
horruerant, stabantque comae. Tamen oscula terrae
roboribusque dedi; nec me sperare fatebar:
sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: