previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Carmina Laiades non intellecta priorum
760solverat ingeniis, et praecipitata iacebat
inmemor ambagum vates obscura suarum.
scilicet alma Themis non talia liquit inulta.
Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis
pestis, et exitio multi pecorumque suoque
765rurigenae pavere feram. Vicina iuventus
venimus et latos indagine cinximus agros.
Illa levi velox superabat retia saltu
summaque transibat positarum lina plagarum.
Copula detrahitur canibus: quos illa sequentes
770effugit et celeri non segnior alite ludit.
Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno
(muneris hoc nomen). Iamdudum vincula pugnat
exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
Vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,
775scire. Pedum calidus vestigia pulvis habebat,
ipse oculis ereptus erat. Non ocior illo
hasta nec exutae contorto verbere glandes,
nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
Collis apex medii subiectis inminet arvis:
780tollor eo capioque novi spectacula cursus,
quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso
vulnere visa fera est. Nec limite callida recto
in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis
et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti.
785Inminet hic sequiturque parem similisque tenenti
non tenet et vanos exercet in aera morsus.
Ad iaculi vertebar opem. Quod dextera librat
dum mea, dum digitos amentis addere tempto,
lumina deflexi. Revocataque rursus eodem
790rettuleram: in medio (mirum) duo marmora campo
adspicio: fugere hoc, illud captare putares.
Scilicet invictos ambo certamine cursus
esse deus voluit, siquis deus adfuit illis.”

Hactenus, et tacuit. “Iaculo quod crimen in ipso est?”
795Phocus ait. Iaculi sic crimina reddidit ille:

Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:
illa prius referam. Iuvat o meminisse beati
temporis, Aeacida, quo primos rite per annos
coniuge eram felix, felix erat illa marito.
800Mutua cura duos et amor socialis habebat;
nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,
nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,
ulla erat: aequales urebant pectora flammae.

Sole fere radiis feriente cacumina primis
805venatum in silvas iuvenaliter ire solebam.
Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:
tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae
dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
810et quae de gelidis exibat vallibus aura.
Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
auram exspectabam, requies erat illa labori.
Aura” (recordor enim) “veniascantare solebam,
meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
815utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.”
Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)
blanditias plures ettu mihi magna voluptas,”
dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque,
tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque
820spiritus iste tuus semper captatur ab ore.”

Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum
esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.
Criminis extemplo ficti temerarius index
825Procrin adit linguaque refert audita susurra.
Credula res amor est: subito conlapsa dolore,
ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta
tempore se miseram, se fati dixit iniqui,
deque fide questa est; et crimine concita vano
830quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen
et dolet infelix veluti de paelice vera.
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa,
damnatura sui non est delicta mariti.
835Postera depulerant Aurorae lumina noctem:
egredior silvamque peto, victorque per herbas
Aura venidixi, “nostroque medere labori.”
Et subito gemitus inter mea verba videbar
nescio quos audisse: “venitamenoptima!” dicens
840fronde levem rursus strepitum faciente caduca
sum ratus esse feram telumque volatile misi.
Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus
ei mihiconclamat. Vox est ubi cognita fidae
coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
845Semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes
et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem
invenio, corpusque meo mihi carius ulnis
mollibus attollo scissaque a pectore veste
vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem,
850neu me morte sua sceleratum deserat, oro.
Viribus illa carens et iam moribunda coegit
haec se pauca loqui: “Per nostri foedera lecti
perque deos supplex oro superosque meosque,
per siquid merui de te bene perque manentem
855nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, amorem,
ne thalamis Auram patiare innubere nostris.”
Dixit, et errorem tum denique nominis esse
et sensi et docui. Sed quid docuisse iuvabat?
Labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires.
860Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me
infelicem animam nostroque exhalat in ore;
sed vultu meliore mori secura videtur.”
Flentibus haec lacrimans heros memorabat: et ecce
Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque
865milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: