previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Daedalus et Icarus. Perdix.

Daedalus interea Creten longumque perosus
exsilium tactusque loci natalis amore
185clausus erat pelago. “Terras licetinquitet undas
obstruat: at caelum certe patet; ibimus illac.
Omnia possideat, non possidet aera Minos.”

Dixit et ignotas animum dimittit in artes
naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas,
190a minima coeptas, longam breviore sequenti,
ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam
fistula disparibus paulatim surgit avenis.
Tum lino medias et ceris adligat imas,
atque ita compositas parvo curvamine flectit,
195ut veras imitetur aves. Puer Icarus una
stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
captabat plumas, flavam modo pollice ceram
mollibat lusuque suo mirabile patris
200impediebat opus. Postquam manus ultima coepto
imposita est, geminas opifex libravit in alas
ipse suum corpus motaque pependit in aura.

Instruit et natummedioqueut limite curras,
Icare,” aitmoneo, ne, si demissior ibis,
205unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.
Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten
aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
me duce carpe viam.” Pariter praecepta volandi
tradit et ignotas umeris accommodat alas.
210Inter opus monitusque genae maduere seniles,
et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato
non iterum repetenda suo, pennisque levatus
ante volat comitique timet, velut ales, ab alto
quae teneram prolem produxit in aera nido,
215hortaturque sequi damnosasque erudit artes
et movet ipse suas et nati respicit alas.
Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,
aut pastor baculo stivave innixus arator
vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent
220credidit esse deos. Et iam Iunonia laeva
parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae),
dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
cum puer audaci coepit gaudere volatu
deseruitque ducem caelique cupidine tractus
225altius egit iter. Rapidi vicinia solis
mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
remigioque carens non ullas percipit auras,
oraque caerulea patrium clamantia nomen
230excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo.

At pater infelix, nec iam pater, “Icare,” dixit,
Icare,” dixitubi es? qua te regione requiram?”
Icaredicebat: pennas adspexit in undis
devovitque suas artes corpusque sepulcro
235condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
garrula limoso prospexit ab elice perdix
et plausit pennis testataque gaudia cantu est:
unica tunc volucris nec visa prioribus annis,
240factaque nuper avis, longum tibi, Daedale, crimen.
Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
progeniem germana suam, natalibus actis
bis puerum senis, animi ad praecepta capacis.
Ille etiam medio spinas in pisce notatas
245traxit in exemplum ferroque incidit acuto
perpetuos dentes et serrae repperit usum.
Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
vinxit, ut aequali spatio distantibus illis
altera pars staret, pars altera duceret orbem.
250Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae
praecipitem misit, lapsum mentitus. At illum
quae favet ingeniis excepit Pallas avemque
reddidit et medio velavit in aere pennis.
Sed vigor ingenii quondam velocis in alas
255inque pedes abiit: nomen quod et ante remansit.
Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
propter humum volitat ponitque in saepibus ova
antiquique memor metuit sublimia casus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: