previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Aper Calydonius. Meleager.

260Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis
mitis habebatur,

ATALANTA AND MELEAGER

iam lamentabile Athenae
pendere desierant Thesea laude tributum.
Templa coronantur, bellatricemque Minervam
265cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto
muneribusque datis et acerris turis honorant.

Sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes
Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit,
huius opem magnis imploravere periclis.
270Huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet,
sollicita supplex petiit prece. Causa petendi
sus erat, infestae famulus vindexque Dianae.

Oenea namque ferunt pleni successibus anni
primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo,
275Palladios flavae latices libasse Minervae.
Coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes
ambitiosus honor; solas sine ture relictas
praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras.
Tangit et ira deos. “At non impune feremus,
280quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae
inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros
misit aprum, quanto maiores herbida tauros
non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores.
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
285et sactae similes rigidis hastilibus horrent
stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae
fervida cum rauco latos stridore per armos
spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,
fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
290Is modo crescentes segetes proculcat in herba,
nunc matura metit fleturi vota coloni
et Cererem in spicis intercipit. Area frustra
et frustra exspectant promissas horrea messes.
Sternuntur gravidi longo cum palmite fetus
295bacaque cum ramis semper frondentis olivae.
Saevit et in pecudes: non has pastorve canisve,
non armenta truces possunt defendere tauri.

Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis
esse putant tutos, donec Meleagros et una
300lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
Tyndaridae gemini, spectatus caestibus alter,
alter equo, primaeque ratis molitor Iason,
et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus;
et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus
305et velox Idas, et iam non femina Caeneus
Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus
Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix,
Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus.
Nec Telamon aberat magnique creator Achillis
310cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao
impiger Eurytion, et cursu invictus Echion,
Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque
Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis,
et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,
315Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo,
Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus
Oeclides, nemorisque decus Tegeaea Lycaei.
Rasilis huic summam mordebat fibula vestem,
crinis erat simplex, nodum conlectus in unum.
320Ex umero pendens resonabat eburnea laevo
telorum custos, arcum quoque laeva tenebat.
Talis erat cultu; facies, quam dicere vere
virgineam in puero, puerilem in virgine possis.
Hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros
325optavit renuente deo flammasque latentes
hausit eto felix, siquem dignabiturinquit
ista virum.” Nec plura sinit tempusque pudorque
dicere: maius opus magni certaminis urget.

Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,
330incipit a plano devexaque prospicit arva.
Quo postquam venere viri, pars retia tendunt,
vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur
signa pedum cupiuntque suum reperire periclum.
Concava vallis erat, quo se demittere rivi
335adsuerant pluvialis aquae: tenet ima lacunae
lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres
viminaque et longa parvae sub harundine cannae.
Hinc aper excitus medios violentus in hostes
fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.
340Sternitur incursu nemus et propulsa fragorem
silva dat. Exclamant iuvenes praetentaque forti
tela tenent dextra lato vibrantia ferro.
Ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti
obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.

345Cuspis Echionio primum contorta lacerto
vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno.
Proxima, si nimiis mittentis viribus usa
non foret, in tergo visa est haesura petito:
longius it. Auctor teli Pagasaeus Iason.
350Phoebe,” ait Ampycidessi te coluique coloque,
da mihi quod petitur certo contingere telo!”
Qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,
sed sine vulnere, aper; ferrum Diana volanti
abstulerat iaculo: lignum sine acumine venit.

355Ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:
emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma.
Utque volat moles adducto concita nervo,
cum petit aut muros aut plenas milite turres,
in iuvenes certo sic impete vulnificus sus
360fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes
cornua, prosternit; socii rapuere iacentes.
At non letiferos effugit Enaesimus ictus,
Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem
vertere succiso liquerunt poplite nervi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: