previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

365Forsitan et Pylius citra Troiana perisset
tempora: sed sumpto posita conamine ab hasta
arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis
despexitque, loco tutus, quem fugerat hostem.

Dentibus ille ferox in querno stipite tritis
370inminet exitio fidensque recentibus armis
Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.

At gemini, nondum caelestia sidera, fratres,
ambo conspicui, nive candidioribus ambo
vectabantur equis, ambo vibrata per auras
375hastarum tremulo quatiebant spicula motu.
Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas
nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
Persequitur Telamon studioque incautus eundi
pronus ab arborea cecidit radice retentus.

380Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam
imposuit nervo sinuatoque expulit arcu.
Fixa sub aure feri summum destrinxit harundo
corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas.
Nec tamen illa sui successu laetior ictus,
385quam Meleagros erat. Primus vidisse putatur
et primus sociis visum ostendisse cruorem
etmeritumdixisseferes virtutis honorem.”
Erubuere viri seque exhortantur et addunt
cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:
390turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus.

Ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas
discite, femineis quid tela virilia praestent,
o iuvenes, operique meo concedite!” dixit.
Ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis,
395invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.”
Talia magniloquo tumidus memoraverat ore
ancipitemque manu tollens utraque securim
institerat digitis, primos suspensus in artus.
Occupat audentem, quaque est via proxima leto,
400summa ferus geminos direxit ad inguina dentes.
Concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo
viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore.

Ibat in adversum proles Ixionis hostem
Pirithous valida quatiens venabula dextra.
405CuiproculAegideso me mihi cariorinquit
pars animae consiste meae! licet eminus esse
fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.”
Dixit et aerata torsit grave cuspide cornum.
Quo bene librato votique potente futuro,
410obstitit abscisa frondosus ab arbore ramus.

Misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo
vertit in inmeriti fatum latrantis et inter
ilia coniectum tellure per ilia fixum est.

At manus Oenidae variat, missisque duabus
415hasta prior terra, medio stetit altera tergo.
Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem
stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,
vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram
splendidaque adversos venabula condit in armos.

420Gaudia testantur socii clamore secundo
victricemque petunt dextrae coniungere dextram
inmanemque ferum multa tellure iacentem
mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum
esse putant; sed tela tamen sua quisque cruentat.
425Ipse pede imposito caput exitiabile pressit
atque itasume mei spolium, Nonacria, iuris,”
dixitet in partem veniat mea gloria tecum.”
Protinus exuvias rigidis horrentia saetis
terga dat et magnis insignia dentibus ora.
430Illi laetitiae est cum munere muneris auctor:
invidere alii, totoque erat agmine murmur.
E quibus ingenti tendentes bracchia voce
pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,”
Thestiadae clamantnec te fiducia formae
435decipiat, ne sit longe tibi captus amore
auctoret huic adimunt munus, ius muneris illi.

Non tulit et tumida frendens Mavortius ira
discite, raptores alienidixithonoris,
facta minis quantum distent,” hausitque nefando
440pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem
ulcisci fratrem fraternaque fata timentem
haud patitur dubitare diu calidumque priori
caede recalfecit consorti sanguine telum.

ALTHAEA AND THE DEATH OF MELEAGER

445Dona deum templis nato victore ferebat,
cum videt exstinctos fratres Althaea referri.
Quae plangore dato maestis clamoribus urbem
implet et auratis mutavit vestibus atras.
At simul est auctor necis editus, excidit omnis
450luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HASTA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: