previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret
Thestias, in flammam triplices posuere sorores;
staminaque impresso fatalia pollice nentes
temporadixerunteadem lignoque tibique,
455o modo nate, damus.” Quo postquam carmine dicto
excessere deae, flagrantem mater ab igne
eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.
Ille diu fuerat penetralibus abditus imis
servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos.
460Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni
imperat et positis inimicos admovet ignes.
Tum conata quater flammis imponere ramum,
coepta quater tenuit. Pugnant materque sororque,
et diversa trahunt unum duo nomina pectus.
465Saepe metu sceleris pallebant ora futuri,
saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem.
Et modo nescio quid similis crudele minanti
vultus erat, modo quem misereri credere posses.
Cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
470inveniebantur lacrimae tamen. Utque carina,
quam ventus ventoque rapit contrarius aestus,
vim geminam sentit paretque incerta duobus:
Thestias haud aliter dubiis adfectibus errat
inque vices ponit positamque resuscitat iram.

475Incipit esse tamen melior germana parente,
et consanguineas ut sanguine leniat umbras,
impietate pia est. Nam postquam pestifer ignis
convaluit, “rogus iste cremet mea visceradixit.
Utque manu dira lignum fatale tenebat,
480ante sepulcrales infelix adstitit aras
poenarumquedeae triplices, furialibus,” inquit,
Eumenides, sacris vultus advertite vestros.
Ulciscor facioque nefas: mors morte pianda est,
in scelus addendum scelus est, in funera funus.
485Per coacervatos pereat domus impia luctus.
An felix Oeneus nato victore fruetur,
Thestius orbus erit? Melius lugebitis ambo.
Vos modo, fraterni manes animaeque recentes,
officium sentite meum magnoque paratas
490accipite inferias, uteri mala pignera nostri! —
Ei mihi! quo rapior? Fratres, ignoscite matri.
Deficiunt ad coepta manus. Meruisse fatemur
illum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor. —
Ergo impune feret, vivusque et victor et ipso
495successu tumidus regnum Calydonis habebit:
vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
Haud equidem patiar. Pereat sceleratus et ille
spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam.
Mens ubi materna est? Ubi sunt pia iura parentum
500et quos sustinui bis mensum quinque labores?
O utinam primis arsisses ignibus infans,
idque ego passa forem! Vixisti munere nostro:
nunc merito moriere tuo. Cape praemia facti
bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,
505redde animamvel me fraternis adde sepulcris!
Et cupio et nequeo. Quid agam? modo vulnera fratrum
ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. —
Me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres:
510dummodo quae dedero vobis solacia vosque
ipsa sequar.” Dixit, dextraque aversa trementi
funereum torrem medios coniecit in ignes.
Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse
stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.

515Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
uritur et caecis torreri viscera sentit
ignibus ac magnos superat virtute dolores.
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
maeret et Ancaei felicia vulnera dicit
520grandaevumque patrem fratresque piasque sorores
cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque
languescuntque iterum: simul est exstinctus uterque,
inque leves abiit paulatim spiritus auras
525paulatim cana prunam velante favilla.

Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque,
vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos
planguntur matres Calydonides Eueninae.
Pulvere canitiem genitor vultusque seniles
530foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
Nam de matre manus diri sibi conscia facti
exegit poenas acto per viscera ferro.
Non mihi si centum deus ora sonantia linguis
ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,
535tristia persequerer miserarum dicta sororum.
Inmemores decoris liventia pectora tundunt,
dumque manet corpus, corpus refoventque foventque,
oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
Post cinerem cineres haustos ad pectora pressant,
540adfusaeque iacent tumulo signataque saxo
nomina complexae lacrimas in nomina fundunt.

Quas Parthaoniae tandem Latonia clade
exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque
nobilis Alcmenae natis in corpore pennis
545adlevat et longas per bracchia porrigit alas
corneaque ora facit versasque per aera mittit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.424
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: