previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Theseus apud Acheloum. Perimele.

Interea Theseus sociati parte laboris
functus Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.
Clausit iter fecitque moras Achelous eunti
550imbre tumens. “Succede meis,” aitinclite, tectis,
Cecropida, nec te committe rapacibus undis:
ferre trabes solidas obliquaque volvere magno
murmure saxa solent. Vidi contermina ripae
cum gregibus stabula alta trahi: nec fortibus illic
555profuit armentis, nec equis velocibus esse.
Multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis
corpora turbineo iuvenalia flumine mersit.
Tutior est requies, solito dum flumina currant
limite, dum tenues capiat suus alveus undas.”

560Adnuit Aegides, “utarqueAcheloe, domoque
consilioque tuorespondit; et usus utroque est.

Pumice multicavo nec levibus atria tophis
structa subit: molli tellus erat umida musco,
summa lacunabant alterno murice conchae.
565Iamque duas lucis partes Hyperione menso
discubuere toris Theseus comitesque laborum:
hac Ixionides, illa Troezenius heros
parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
quosque alios parili fuerat dignatus honore
570amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
Protinus adpositas nudae vestigia nymphae
instruxere epulis mensas dapibusque remotis
in gemma posuere merum. Tum maximus heros,
aequora prospiciens oculis subiecta, “quisinquit
575ille locus?” digitoque ostendit, “et insula nomen
quod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.”

Amnis ad haecnon estinquitquod cernitis, unum:
quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit.
Quoque minus spretae factum mirere Dianae,
580naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencos
mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
inmemores nostri festas duxere choreas.
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,
tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
585a silvis silvas et ab arvis arva revelli
cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque
continuam diduxit humum partesque resolvit
in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
590Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit
insula, grata mihi; Perimelen navita dicit.
Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
propulit e scopulo periturae corpora natae.
595Excepi nantemque ferenso proxima mundi
regna vagaedixisortite, tridentifer, undae,
In quo desinimus, quo sacri currimus amnes
huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem.
Huic ego, quam porto, nocui. Si mitis et aequus,
600si pater Hippodamas, aut si minus impius esset,
debuit illius misereri, ignoscere nobis.
adfer opem mersaeque precor, feritate paterna
da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.”
hunc quoque complectar.” Movit caput aequoreus rex
605concussitque suis omnes adsensibus undas.
Extimuit nymphe, nabat tamen. Ipse natantis
pectora tangebam trepido salientia motu.
Dumque ea contrecto, totum durescere sensi
corpus et inducta condi praecordia terra.

610Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes,
et gravis increvit mutatis insula membris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
    • Lewis & Short, ops
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: