previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Et dedit. Illa dato subvecta per aera curru
800devenit in Scythiam rigidique cacumine montis
(Caucason appellant) serpentum colla levavit
quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro
unguibus et raras vellentem dentibus herbas.
Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore,
805labra incana situ, scabrae rubigine fauces,
dura cutis, per quam spectari viscera possent;
ossa sub incurvis exstabant arida lumbis,
ventris erat pro ventre locus, pendere putares
pectus et a spinae tantummodo crate teneri.
810Auxerat articulos macies, genuumque tumebat
orbis, et inmodico prodibant tubere tali.
Hanc procul ut vidit (neque enim est accedere iuxta
ausa), refert mandata deae: paulumque morata,
quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc,
815visa tamen sensisse famem retroque dracones
egit in Haemoniam, versis sublimis habenis.

Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper
illius est operi, peragit. Perque aera vento
ad iussam delata domum est et protinus intrat
820sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
(noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis:
seque viro inspirat faucesque et pectus et ora
adflat et in vacuis spargit ieiunia venis.
Functaque mandato fecundum deserit orbem
825inque domos inopes adsueta revertitur antra.

Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis
mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni
oraque vana movet dentemque in dente fatigat
exercetque cibo delusum guttur inani
830proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer,
poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
835inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse
quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
Utque fretum recipit de tota flumina terra
nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
840utque rapax ignis non umquam alimenta recusat
innumerasque faces cremat et, quo copia maior
est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
sic epulas omnes Erysichthonis ora profani
accipiunt poscuntque simul. Cibus omnis in illo
845causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.

Iamque fame patrias altaque voragine ventris
attenuarat opes, sed inattenuata manebat
tum quoque dira fames, implacataeque vigebat
flamma gulae. Tandem, demisso in viscera censu,
850filia restabat, non illo digna parente.
Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa recusat
et vicina suas tendens super aequora palmas
eripe me domino; qui raptae praemia nobis
virginitatis habesait. Haec Neptunus habebat.
855Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti
esset ero, formamque novat vultumque virilem
induit et cultus piscem capientibus aptos.
Hanc dominus spectanso qui pendentia parvo
aera cibo celas, moderator harundinis,” inquit
860sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda
credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
quae modo cum vili turbatis veste capillis
litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.”
865Illa dei munus bene cedere sensit et a se
se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem:
Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.
Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
870adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
me tamen excepto, nec femina constitit ulla.”

Credidit et verso dominus pede pressit harenam
elususque abiit: illi sua reddita forma est.

Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
875saepe pater dominis Triopeida tradit. At illa
nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
materiam dederatque gravi nova pabula morbo,
880ipse suos artus lacero divellere morsu
coepit et infelix minuendo corpus alebat.

Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est
corporis, o iuvenis, numero finita potestas.
Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem,
885armenti modo dux vires in cornua sumo, —
cornua, dum potui! nunc pars caret altera telo
frontis, ut ipse vides.” Gemitus sunt verba secuti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: