previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nessus. Herculis mors.

Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,
cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna
100aut super inposita celatur harundine damnum.
At te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
Namque nova repetens patrios cum coniuge muros
venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
105Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus
verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
officioquemeo ripa sistetur in illa
110haec,” aitAlcide. Tu viribus utere nando!”
pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem
tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis
(nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus),
115quandoquidem coepi, superentur flumina!” dixit,
nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
quaerit et obsequio deferri spernit aquarum.

Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
coniugis agnovit vocem: Nessoque paranti
120fallere depositumquo te fiduciaclamat
vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,
dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras!
Si te nulla mei reverentia movit, at orbes
concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
125Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:
vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dicta
res probat, et missa fugientia terga sagitta
traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.
Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
130emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
Excipit hunc Nessusneque enim moriemur inulti
secum ait et calido velamina tincta cruore
dat munus raptae velut inritamen amoris.

Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
135Herculis inplerant terras odiumque novercae.
Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
Deianira, tuas, quae veris addere falsa
gaudet et e minimo sua per mendacia crescit,
140Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
Credit amans, venerisque novae perterrita fama
indulsit primo lacrimis flendoque dolorem
diffudit miseranda suum; mox deindequid autem
flemus?” aitpaelex lacrimis laetabitur istis.
145Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.
Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne?
Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?
Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
150forte paro facinus, quantumque iniuria possit
femineusque dolor, iugulata paelice testor?”

In cursus animus varios abit: omnibus illis
praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
mittere, quae vires defecto reddat amori.
155Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
ipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis,
dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros
induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.

Tura dabat primis et verba precantia flammis
160vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
incaluit vis illa mali resolutaque flammis
Herculeos abiit late dilapsa per artus.
Dum potuit, solita gemitum virtute repressit;
victa malis postquam est patientia, reppulit aras
165inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
Nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
aut haeret membris frustra temptata revelli,
aut laceros artus et grandia detegit ossa.
170Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens
tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: