previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nec modus est: sorbent avidae praecordia flammae,
caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
ambustique sonant nervi: caecaque medullis
175tabe liquefactis tollens ad sidera palmas
cladibus,” exclanmatSaturnia, pascere nostris,
pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto
corque ferum satia. Vel si miserandus et hosti,
hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram
180invisamque animam natamque laboribus aufer:
hoc mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.
Ergo ego foedantem peregrino templa cruore
Busirin domui saevoque alimenta parentis
Antaeo eripui? Nec me pastoris Hiberi
185forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae
Partheniumque nemus? Vestra virtute relatus
Thermodontiaco caelatus balteus auro
190pomaque ab insomni concustodita dracone?
Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mi
Arcadiae vastator aper? Nec profuit hydrae
crescere per damnum geminasque resumere vires?
Quid tum? Thracis equos humano sanguine pingues
195plenaque corporibus laceris praesepia vidi
visaque deieci dominumque ipsosque peremi.
His elisa iacet moles Nemeaea lacertis,
hac caelum cervice tuli. Defessa iubendo est
saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.
200Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti
nec telis armisque potest. Pulmonibus errat
ignis edax imis perque omnes pascitur artus.
At valet Eurystheus!—et sunt qui credere possint
esse deos!” Dixit, perque altam saucius Oeten
205haud aliter graditur, quam si venabula taurus
corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
saepe retemptantem totas infringere vestes
sternentemque trabes irascentemque videres
210montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.

Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata
adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
tune, Licha,” dixitferalia dona dedisti?
Tune meae necis auctor eris?” Tremit ille pavetque
215pallidus et timide verba excusantia dicit.
Dicentem genibusque manus adhibere parantem
corripit Alcides et terque quaterque rotatum
mittit in Euboicas tormento fortius undas.
Ille per aerias pendens induruit auras,
220utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,
inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis
adstringi et spissa glomerari grandine corpus:
sic illum validis iactum per inane lacertis
exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
225in rigidos versum silices prior edidit aetas.
Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto
gurgite et humanae servat vestigia formae;
quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur
appellantque Lichan.—At tu, Iovis inclita proles,
230arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,
inque pyram structis, arcum pharetramque capacem
regnaque visuras iterum Troiana sagittas
ferre iubes Poeante satum. Quo flamma ministro est
subdita; dumque avidis comprenditur ignibus agger,
235congeriem silvae Nemeaeo vellere summam
sternis et inposita clavae cervice recumbis,
haud alio vultu, quam si conviva iaceres
inter plena meri redimitus pocula sertis.

Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat
240securosque artus contemptoremque petebat
flamma suum; timuere dei pro vindice terrae.
Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore
Iuppiter adloquitur: “Nostra est timor iste voluptas,
o superi, totoque libens mihi pectore grator,
245quod memoris populi dicor rectorque paterque,
et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
Nam quamquam ipsius datis hoc inmanibus actis,
obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vano
fida metu paveant: Oetaeas spernite flammas!
250Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes
nec nisi materna Vulcanum parte potentem
sentiet: aeternum est a me quod traxit et expers
atque inmune necis nullaque domabile flamma.
Idque ego defunctum terra caelestibus oris
255accipiam, cunctisque meum laetabile factum
dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis
forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
sed meruisse dari sciet invitusque probabit.”

Adsensere dei: coniunx quoque regia visa est
260cetera non duro, duro tamen ultima vultu
dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam.

Interea quodcumque fuit populabile flammae
Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
Herculis effigies; nec quicquam ab imagine ductum
265matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.
Utque novus serpens posita cum pelle senecta
luxuriare solet squamaque nitere recenti,
sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,
parte sui meliore viget maiorque videri
270coepit et augusta fieri gravitate verendus.
Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: