previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Alcmene et Galanthis.

Sensit Atlas pondus.—Neque adhuc Stheneleius iras
solverat Eurystheus odiumque in prole paternum
275exercebat atrox. At longis anxia curis
Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
cui referat nati testatos orbe labores,
cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus
280inpleratque uterum generoso semine, cum sic
incipit Alcmene: “Faveant tibi numina saltem
conripiantque moras, tum cum matura vocabis
praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.

285Namque laboriferi cum iam natalis adesset
Herculis et decimum premeretur sidere signum,
tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
ponderis esse Iovem. Nec iam tolerare labores
290ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus,
dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno
Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
295Illa quidem venit, sed praecorrupta meumque
quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa
ante fores ara dextroque a poplite laevum
pressa genu digitis inter se pectine iunctis
300sustinuit partus. Tacita quoque carmina voce
dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
Nitor et ingrato facio convicia demens
vana Iovi cupioque mori moturaque duros
verba queror silices. Matres Cadmeides adsunt
305votaque suscipiunt exhortanturque dolentem.
Una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,
officiis dilecta suis. Ea sensit iniqua
nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
310saepe fores, divam residentem vidit in ara
bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
etquaecumque es,” aitdominae gratare: levata est
Argolis Alcmene potiturque puerpera voto.”

Exsiluit iunctasque manus pavefacta remisit
315diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.
Numine decepto risisse Galanthida fama est:
ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
traxit, et e terra corpus relevare volentem
arcuit inque pedes mutavit bracchia primos.
320Strenuitas antiqua manet, nec terga colorem
amisere suum: forma est diversa priori.
Quae quia mendaci parientem iuverat ore,
ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: