previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

inter vitia arborum est et prodigiis locus. invenimus ficos sub foliis natas, vitem et malum punicam stirpe fructum tulisse, non palmite aut ramis, vitem uvas sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus. sunt et miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta revixit et in boeotia derosae locustis fici regerminavere. mutantur arbores et colore fiuntque ex nigris candidae, non semper prodigio, sed eae maxime, quae ex semine nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant. prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba poma aut dulcia ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida uva et fico in nigras aut, ut laudiceae xerxis adventu, platano in oleam mutata. qualibus ostentis aristandri apud graecos volumen scatet, ne in infinitum abeamus, apud nos vero c. epidii commentarii, in quibus arbores locutae quoque reperiuntur. subsedit in cumano arbor gravi ostento paulo ante pompei magni bella civilia paucis ramis eminentibus; inventum sibyllinis libris internicionem hominum fore, tantoque eam maiorem, quanto propius ab urbe postea facta esset. sunt prodigia et cum alienis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est cyzici ante obsidionem. simili modo trallibus palma in basi caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non et romae in capitolio in ara iovis bello persei enata palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est m. messalae c. cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam subversam piso gravis auctor prodidit. super omnia, quae umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo neronis principis ruina factum in agro marrucino, vetti marcelli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publicam transgresso arvisque inde e contrario in locum oliveti profectis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: