Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[106]
interim tamen velut reici solet. optime
autem manus a sinistra parte incipit, in dextra
deponitur, sed ut ponere non ut ferire videatur;
quanquam et in fine interim cadit, ut cito tamen
redeat, et nonnunquam resilit vel negantibus nobis
vel admirantibus.
Hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut
manus cum sensu et inciperet et deponeretur.
alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post
vocem, quod est utrumque deforme.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.