Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
3]
Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat.
Tum Mercurius,
qui semper ingenio eius delectatus esset,
unam e tribus Parcis
seducit et ait: "
Quid,
femina crudelissima,
hominem miserum torqueri pateris?
Nec
unquam tam diu cruciatus cesset?
1
[p. 374] Annus sexagesimus quartus est,
ex quo cum anima luctatur.
Quid huic
et rei publicae invides?
Patere mathematicos aliquando verum dicere,
qui illum,
ex
quo princeps factus est,
omnibus annis,
omnibus mensibus efferunt.
Et tamen non est
mirum si errant et horam eius nemo novit;
nemo enim unquam illum natum putavit.
Fac
quod faciendum est:
Dede neci, melior vacua sine regnet in
aula.'"
Sed Clotho “
ego mehercules”
inquit “
pusillum temporis adicere illi
volebam,
dum hos pauculos,
qui supersunt,
civitate donaret (
constituerat enim
omnes Graecos,
Gallos,
Hispanos,
Britannos togatos videre)
sed quoniam placet
aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri,
fiat.”
Aperit
tum capsulam et tres fusos profert:
unus erat Augurini,
alter Babae,
tertius
Claudii. “
Hos”
inquit “
tres uno anno exiguis intervallis temporum
divisos mori iubebo,
nec illum incomitatum dimittam.
Non oportet enim eum,
qui
modo se tot milia hominum sequentia videbat,
tot praecedentia,
tot circumfusa,
subito solum destitui.
Contentus erit his interim convictoribus.”
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso
abrupit stolidae regalia tempora vitae.
[p. 376]
At Lachesis redimita comas, ornata capillos,
Pieria crinem lauro frontemque coronans,
candida de niveo subtemina vellere sumit
felici moderanda manu, quae ducta colorem
assumpsere novum. Mirantur pensa sorores:
mutatur vilis pretioso lana metallo,
aurea formoso descendunt saecula filo.
Nec modus est illis, felicia vellera ducunt
et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa.
Sponte sua festinat opus nulloque labore
mollia contorto descendunt stamina fuso.
Vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos.
Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris,
et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat.
Detinet intentas cantu fallitque laborem.
Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,
plus solito nevere manus, humanaque fata
laudatum transcendit opus. “Ne demite, Parcae”
Phoebus ait "vincat mortalis tempora vitae
[p. 378]
ille, mihi similis vultu similisque decore
nec cantu nec voce minor. Felicia lassis
saecula praestabit legumque silentia rumpet.
Qualis discutiens fugientia Lucifer astra
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem
lucidus, et primos a carcere concitat axes:
talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem
aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso
vultus, et adfuso cervix formosa capillo."
haec Apollo.
At Lachesis,
quae et ipsa homini formosissimo faveret,
fecit
illud plena manu,
et Neroni multos annos de suo donat.
Claudium autem iubent
omnes
χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων.
2
Et ille quidem animam ebulliit,
et ex eo desiit vivere videri.
Exspiravit
autem dum comoedos audit,
ut scias me non sine causa illos timere.
Ultima vox eius
haec inter homines audita est,
cum maiorem sonitum[p. 380] emisisset illa
parte,
qua facilius loquebatur: “
vae me,
puto,
concacavi me.”
Quod an
fecerit,
nescio:
omnia certe concacavit.