This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. "Quid ergo? impunitus erit ingratus?" Quid
ergo, impunitus erit impius ? Quid malignus ? Quid
avarus ? Quid impotens ? Quid crudelis ? Impunita
tu credis esse, quae invisa sunt, aut ullum supplicium
gravius existimas publico odio ?
[2]
Poena est, quod non
audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet
ulli dare, quod omnium designatur oculis aut designari
se iudicat, quod intellectum rei optimae ac dulcissimae
amisit. An tu infelicem vocas, qui caruit acie, cuius
aures morbus obstruxit, non vocas miserum eum, qui
sensum beneficiorum amisit ?
[3]
Testes ingratorum
[p. 158]
omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti
beneficii conscientia. Denique satis haec ipsa poena
magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit.
At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque
voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non
rem intuens gaudet. Gratum hominem semper bene-
ficium delectat, ingratum semel.
[4]
Comparari autem
potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus,
qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem
non parentium, qui debet, honor est, non educatoris,
non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem
referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu
gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo
decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque
respondeat non solum parentibus et amicis, sed
humilioribus quoque personis ? Nam etiam si a servo
suo beneficium accepit, aestimat, non a quo, sed quid
acceperit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

