previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. " Quomodo," inquit, " nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt." Nam, ut dicimus, omnes stulti mali sunt ; qui unum autem habet vitium, omnia habet ; omnes autem stulti et mali sunt ; omnes ergo ingrati sunt. [2] Quid ergo ? Non sunt ? Non undique humano generi convicium fit ? Non publica querella est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur ? Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit. [3] Ecce nescioqui non ex philosophorum domo clamat, ex medio conventu populos gentesque damnatum vox mittitur : [p. 332] Hoc iam amplius est : [4] beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est ; gladio ac venenis beneficia sequimur. Ipsi patriae manus adferre et fascibus illam suis premere potentia ac dignitas est ; humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem publicam stetit ; accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est : [5] " Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos ! Aras, focos, penates armis incessite ! " Qui ne triumphatum quidem inire urbem iniussu senatus deberetis quibusque victorem exercitum reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc civibus caesis perfusi cruore cognato urbem subrectis intrate vexillis. [6] Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: