This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. Ergo cum animum sapientis intuemur potentem
omnium et per universa dimissum, omnia illius esse
dicimus, cum ad hoc ius cotidianum, si ita res tulerit,
capite censebitur. Multum interest, possessio eius
[p. 476]
animo ac magnitudine aestimetur an censu.
[2]
Haec
universa habere, de quibus loqueris, abominabitur.
Non referam tibi Socraten, Chrysippum, Zenonem
et ceteros magnos quidem viros, maiores quidem,
quia in laudem vetustorum invidia non obstat. Paulo
ante Demetrium rettuli, quem mihi videtur rerum
natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec
illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corripi posse,
virum exactae, licet neget ipse, sapientiae firmaeque
in iis, quae proposuit, constantiae, eloquentiae vero
eius, quae res fortissimas deceat, non concinnatae nec
in verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus
tulit, res suas prosequentis.
[3]
Huic non dubito quin
providentia et talem vitam et talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum saeculo nostro aut
convicium deesset. Demetrio si res nostras aliquis
deorum possidendas velit tradere sub lege certa, ne
liceat donare, adfirmaverim repudiaturum dicturumque :
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.