previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. Crudelitas minime humanum malum est indignumque tam miti animo ; ferina ista rabies est sanguine gaudere ac vulneribus et abiecto homine in silvestre animal transire. Quid enim interest, oro te, Alexander, leoni Lysimachum obicias an ipse laceres dentibus tuis ? Tuum illud os est, tua illa feritas. O quam cuperes tibi potius ungues esse, tibi rictum illum edendorum hominum capacem ! Non exigimus a te, ut manus ista, exitium familiarium certissimum, ulli salutaris sit, ut iste animus ferox, insatiabile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur ; clementia iam vocatur, ad occidendum amicum cum1 carnifex inter homines eligitur. [2] Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut2 instrumenta excogitet per quae varietur atque [p. 424] extendatur dolor, delectatur malis hominum ; tunc illi dirus animi morbus ad insaniam pervenit ultimam, eum crudelitas versa est in voluptatem et iam occidere hominem iuvat. [3] Matura talem virum a tergo sequitur aversio, odia, venena, gladii; tam multis periculis petitur, quam multorum ipse periculum est, privatisque non numquam consiliis, alias vero consternatione publica circumvenitur. Levis enim et privata pernicies non totas urbes movet ; quod late furere coepit et omnes appetit, undique configitur. [4] Serpentes parvulae fallunt nec publice conquiruntur ; ubi aliqua solitam mensuram transit et in monstrum excrevit, ubi fontes sputu inficit et, si adflavit, deurit obteritque, quacumque incessit, ballistis petitur. Possunt verba dare et evadere pusilla mala, ingentibus obviam itur. [5] Sic unus aeger ne domum quidem perturbat ; at ubi crebris mortibus pestilentiam esse apparuit, conclamatio civitatis ac fuga est, et dis ipsis manus intentantur. Sub uno aliquo tecto flamma apparuit : familia vicinique aquam ingerunt ; at incendium vastum et multas iam domos depastum parte urbis obruitur.

1 cum added by Baehrens.

2 ut added by Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: