previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt ; tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum, [p. 426] et ei, quibus inminebat, exscindere adgressi sunt. Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt perfidiamque et impietatem et feritatem et, quidquid ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt. Quid enim potest quisquam ab eo sperare, quem malum esse docuit ? Non diu nequitia apparet nec, quantum iubetur, peccat. [2] Sed puta esse tutam crudelitatem, quale eius regnum est ? Non aliud quam captarum urbium forma et terribiles facies publici metus. Omnia maesta, trepida, confusa ; voluptates ipsae timentur; non convivia securi ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur. Apparentur licet magna impensa et regiis opibus et artificum exquisitis nominibus, quem tamen ludi in carcere iuvent ? [3] Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ? Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur po- testas ? [4] Illa rationis expertia et a nobis immanitatis crimine damnata abstinent suis, et tuta est etiam inter feras similitudo ; horum ne a necessariis quidem sibi rabies temperat, sed externa suaque in aequo [p. 428] habet, quo plus se exercitat, eo incitatior.1 A singulorum deinde caedibus in exitia gentium serpit, et inicere tectis ignem, aratrum vetustis urbibus inducere potentiam putat ; et unum occidi iubere aut alterum parum imperatorium credit; nisi eodem tempore grex miserorum sub ictu stetit, crudelitatem suam in ordinem coactam putat. [5] Felicitas illa multis salutem dare et ad vitam ab ipsa morte revocare et mereri clementia civicam. Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia. Haec divina potentia est gregatim ac publice servare; multos quidem occidere et indiscretos incendii ac ruinae potentia est.

1 〈eo incitat〉ior supplied by Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: