previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

565Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornum1
depulerat magnoque iugi stridore2 revulsam
terga super fulvi porrexerat horrida monstri
litora curva petens; alio nam calle reversum
credit Hylan captaque dapes auxisse3 ferina.
570sed neque apud socios structasque in litore mensas
unanimum videt aeger Hylan nec longius acrem
intendens aciem. varios hinc excitat aestus
nube mali percussus4 amor, quibus haeserit oris,
[p. 75] quis tales impune moras casusve laborve
575attulerit. densam interea5 descendere noctem
... iam maiore metu; turn vero et pallor et amens
cum piceo sudore rigor. ceu pectora nautis
congelat hiberni vultus Iovis agricolisve,
cum coit umbra minax, comitis sic adficit error
580Alciden saevaeque monet meminisse novercae.
continuo, volucri ceu pectora tactus asilo
emicuit Calabris taurus per confraga saeptis
obvia quaeque ruens, tali se concitat ardens
in iuga senta fuga. pavet omnis conscia late
585silva, pavent montes, luctu succensus acerbo
quid struat Alcides tantaque quid6 apparet ira.
ille, velut refugi quem contigit7 improba Mauri
lancea sanguineus vasto leo murmure fertur
frangit et absentem vacuis sub dentibus hostem,
590sic furiis accensa gerens Tirynthius ora
fertur et intento decurrit montibus arcu.
heu miserae quibus ille feris,8 quibus incidit usquam
immeritis per lustra viris. volat ordine nullo
cuncta petens: nunc ad ripas deiectaque saxis
595flumina, nunc notas nemorum procurrit9 ad umbras.
rursus Hylan et rursus Hylan per longa reclamat
avia: responsant silvae et vaga certat imago.

At sociis immota fides austrisque secundis
certa: morae est10 nec parvus Hylas (quamquam omnibus aeque
600grata rudimenta), Herculeo sub nomine pendent.
illum omnes lacrimis maestisque reposcere votis
incertique metu nunc longas litore voces
spargere nunc seris ostendere noctibus ignes.
[p. 76] ipse vel excelsi cum densa silentia montis
605strata vel oblatis ductor videt aequora ventis,
stat lacrimans magnoque viri cunctatur amore.11
illius incessus habilemque ad terga pharetram,
illum inter proceres maestaeque silentia mensae
quaerit inops quondam ingenti comprensa trahentem12
610vina manu et durae13 referentem monstra novercae.

1 ornum Lemaire, ornos V

2 stridore S, M1 ut vid., strodere V, de trude C

3 hausisse C

4 percussus SM2, percussas V

5 lacunam statuit Sudhaus eius fere sententiae: Et vid et obscuras concrescere vallibus umbras

6 quid (apparet) M, qd
needschecking (i. e. quod) V

7 cotigit V

8 feris Schmitz, ferae V

9 procurrit V, procumbit QC, percumbit M

10 morae est Madvig, moraes V | aeq' (i. e. aeque) V

11 amore XM2, amori V

12 comprensa (compressa C) trahentem X2MC, conpensatra lete V

13 durae O2M2C, dura V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: