previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Dixit et urgentis per sera1 piacula fati
nescius extremum hoc armis innectere palmas
dat famulis, dat et inde Lacon. odia aspera surgunt
255ignotis prius atque incensa mente feruntur2
in medium sanguis Iovis et Neptunia proles.
hinc illinc dubiis intenta silentia votis,
et pater orantis caesorum Tartarus umbras
nube cava tandem ad meritae spectacula pugnae3
260emittit; summi nigrescunt culmina montis.
continuo Bebryx, Maleae velut arce fragosae4
turbo rapax, vix ora virum, vix tollere passus
bracchia torrenti praeceps agit undique nimbo
[p. 90] cursibus involvens, totaque immanis harena
265insequitur. vigil ille metu cum pectore et armis
huc alternus et hue, semper cervice reducta,
semper et in digitis et summi pulvere campi,
proiectusque5 redit. spumanti qualis in alto
Pliade capta ratis, trepidi6 quam sola magistri
270cura tenet, rabidum7 ventis certantibus aequor
intemerata secat, Pollux sic providus ictus
servat et Oebalia dubium caput eripit8 arte.
ut deinde urgentes effudit nubibus iras
ardoremque viri, paulatim insurgere fesso9
275integer10 et summos manibus deducere caestus.
ille dies aegros Amyci sudoribus artus
primus et arenti cunctantem vidit hiatu,
nec sua defessum noscunt loca nec sua regem
agmina. respirant ambo paulumque reponunt
280bracchia, ceu Lapithas aut Paeonas11 aequore in ipso
cum12 refovet fixaque silet Gradivus in hasta.
vix steterant,13 et iam ecce ruunt inflictaque late
terga sonant; nova vis iterum, nova corpora surgunt.
hunc pudor, hunc noto iam spes audentior hoste
285instimulat.14 fumant crebro praecordia pulsu;
avia responsant gemitu iuga: pervigil ut cum
artificum notat Aetna manus15 et fulmina Cyclops
prosubigit, pulsis strepitant incudibus urbes.
emicat hie dextramque parat dextramque minatur
290Tyndarides; redit huc oculis et pondere Bebryx
sic ratus, ille autem celeri rapit ora sinistra.
conclamant socii et subitas dant gaudia voces.
[p. 91] ilium insperata turbatum fraude furentemque
Oebalides prima refugit dum detonet ira,
295territus ipse etiam atque ingentis conscius ausi.
saevit inops Amycus nullo discrimine sese
praecipitans16 avidusque viri (respectat ovantes
quippe procul Minyas); tune caestu elatus17 utroque
inruit. hos inter Pollux subit et trucis18 ultro
300advolat ora viri: nec spes effecta,19 sed ambae
in pectus20 cecidere manus. hoc saevior ille
ecce iterum vacuas agit inconsulta per auras
bracchia. sentit enim21 Pollux rationis egentem...
dat genibus iunctis latus effusumque secutus22
305baud revocare gradum patitur, turbatque premitque
ancipitem crebros et liber congerit ictus
desuper averso; sonat omni23 vulnere vertex
inclinis ceditque malis.24 iam tempora manant
sanguineaeque25 latent aures, vitalia done
310vincula, qua primo cervix committitur artu,
solvit dextra gravis. labentem propulit heros
ac super insistens 'Pollux ego missus Amyclis
et love natus' ait; 'nomen mirantibus umbris
hoc referes: sic et memori noscere sepulchro.'

1 per sera Baehrens, post sera V, pro sera Madvig

2 feruntur SM, feruruntus V

3 poenae Wagner

4 uelut X2, uolut V | fragosae Kr., fragosa V

5 vocibus proiectus et effusus (304) notantur schemata pugnatorum pedem proferentium

6 trepidi M2, trepida V

7 rabidum Friesemann, rapidum V

8 erigit C

9 fesso codd. Pii, ferro VC

10 Integer CT,1 Integet V

11 Paeonas Iunt.1, poenas V

12 Cum V, dum Carr.2

13 steterant SM2, sterant V

14 instimulat Iunt.1, Instimulant V

15 notat Aetna manus Koestlin, notata
needschecking manus V, notat ipse m. C, movet Aetna m. Heinsius

16 Praecipitans M2, Praecipitant V

17 tum caestu elatus Baehrens, tune caestu uelatus V, tunc caestu latus Leo, caestuque elatus Heinsius

18 trucis SM2, trucis V

19 effeta CM2T1, cod. regius

20 In pectus M2, Inspectus V

21 enim V, eum Ald., ubi Thilo

22 iure Sud- haus offenditur asyndeto; me iudice talis vs. excidit Bebryca et insanos ludens vigil arte furores

23 omnis CT

24 ceditque malis MC, ceciditque malis V

25 Sanguineaeque M, Sanguinaeque V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: