previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Dixerat, et placidi tendebant carbasa venti.
postera non cassae Minyis Aurora retexit
noctis iter; nova cuncta vident Thyneaque iuxta
425litora fatidici poenis horrentia Phinei,
dura deum summo quem sors1 urgebat in aevo.
quippe neque extorrem tantum nee lucis egentem
insuper Harpyiae Typhoides,2 ira Tonantis,
depopulant ipsoque dapes praedantur ab ore.
430talia prodigia et tales pro crimine poenas
perpetitur. spes una seni, quod pellere saevam
quondam fata luem dederant Aquilone creatis.
ergo ubi iam Minyas certamque accedere3 Phineus
sentit opem, primas baculo defertur ad4 undas
435vestigatque ratem atque oculos attollit inanes.
tune tenuem spirans animam 'salve o mihi longum
exspectata manus nostrisque' ait 'agnita votis.5
novimus et divis geniti quibus et via6 iussos
[p. 96] quae ferat ac7 vestri rebar sic tempora cursus
440proxima quaeque legens,8 quantum Vulcania Lemnos
traxerit, infelix tulerit quae Cyzicus arma.
sensi et9 Bebrycio supremam in litore pugnam
iam propior iamque hoc animam solamine10 mulcens.
non ego nunc, magno quod cretus Agenore Phineus,
445aut memorem, mea quod vates insedit Apollo
pectora; praesentis potius miserescite fati.
nec mihi diversis erratum casibus orbem
amissas aut flere domos aut dulcia tempus
lumina; consuetis serum11 est ex ordine fatis
450ingemere. Harpyiae semper mea pabula servant,
fallere quas nusquam12 misero locus: ilicet omnes
deveniunt niger intorto ceu turbine nimbus,13
iamque alis procul et sonitu mihi nota Celaeno;
diripiunt verruntque dapes foedataque turbant
455pocula, saevit odor surgitque miserrima pugna,
parque mihi monstrisque fames. sprevere quod omnes
pollueruntque manu quodque unguibus excidit atris14
has mihi fert in luce moras. nec rumpere fata
morte licet; trahitur victu crudelis egestas.
460sed vos o15 servate precor, praedicta deorum
si non falsa mihi, vos finem imponite poenis.
nempe adsunt, qui monstra fugent, Aquilonia proles
non externa16 mihi; nam rex ego divitis Hebri
iunctaque vestra meo quondam Cleopatra cubili.'17

465Nomen ad Actaeae18 Calais Zetesque sororis
prosiliunt, Zetesque prior 'quem cernimus?' inquit.
'tune ille Odrysiae Phineus rex inclitus orae?
tu Phoebi comes et nostro dilecte parenti?
[p. 97] o ubi nunc regni generisque19 ubi gloria? quam te
470exedit labor et miseris festina senectus.
quin age, mitte preces; namque est tibi nostra voluntas,
si non ira deum vel si placabilis urget.'20
sustulit hic geminas Phineus ad sidera palmas
'te'que ait, 'invisum quae nunc premis, ira21 Tonantis,
475ante precor, nostrae tandem iam parce senectae;
sit modus, et fore credo equidem; nam vestra voluntas
quid,22 iuvenes, sine pace deum? nec credite culpam
saevitiae scelerumve mihi nunc crimina pendi:
fata loquax mentemque Iovis quaeque abdita solus
480consilia et terris subito ventura parabat
prodideram23 miserans hominum genus; hinc mihi tanta
pestis et offusae media24 inter dicta tenebrae.
iam tandem cessere irae, nec casus ab alto,
ipse volens nostris sed vos deus appulit oris.'
485sic ait et, fatis ita iam cedentibus, omnes
impulit et durae commovit imagine poenae.
instituere toros mediisque tapetibus ipsum
accipiunt circumque iacent; simul aequora servant,
astra simul, vescique iubent ac mittere25 curas:
490cum subitus misero tremor et pallentia primae
ora senis fugere manus. nec prodita pestis
ante, sed in mediis dapibus videre volucres.
fragrat acerbus odor patriique26 exspirat Averni
halitus; unum omnes incessere planctibus, unum
495infestare manus; inhiat Cocytia nubes
luxurians27 ipsoque ferens fastidia visu.
tum sola conluvie atque inlisis28 stramina mensis
foeda rigant; stridunt alae, praedaque retenta
[p. 98] saevit utrimque fames; nec solum horrenda Celaeno
500Phinea sed miseras etiam prohibere sorores.
emicat hic subito seseque Aquilonia proles
cum clamore levat; genitor simul impulit alas.
hoste novo turbata lues, lapsaeque rapinae29
faucibus, et primum pavidae Phineia tecta
505pervolitant, mox alta petunt; stant litore fixi
Haemonidae atque oculis palantia monstra sequuntur.
sic ubi prorupti tonuit cum forte Vesevi
Hesperiae letalis apexvixdum ignea montem
torsit hiems, iamque eoas cinis induit30 urbes:
510turbine sic rapido31 populos atque aequora longe
transabeunt, nullaque datur considere terra.32
iamque et ad Ionii metas atque intima33 tendunt
saxa; vocat34 magni Strophadas nunc incola ponti.
hic fessae letique metu propioris35 anhelae
515dum trepidant humilique graves timidoque volatu
implorant clamore patrem Typhona nefando,
extulit adsurgens noctem pater imaque summis
miscuit, et mediis vox exaudita tenebris:
'iam satis huc pepulisse deas. cur tenditis ultra
520in famulas saevire Iovis, quas, fulmina quamquam
aegidaque ille gerens, magnas sibi legit in iras?
nunc quoque Agenoreis idem decedere tectis
imperat; adgnoscunt monitus iussaeque recedunt.
mox tamen et vobis similis fuga, cum premet arquos36
525letifer.37 Harpyiae numquam nova pabula quaerent,
done erunt divum meritae mortalibus irae.'
haesit uterque polo dubiisque elanguit alis;
mox abit et sociae victor petit agmina pubis.38
[p. 99]

1 Dura VC, Dira cod. Bon., T | summo quem sors Sudhaus, summoque suis V, summoque sui (surgebat) C, summoque lues Bon.2, summo quem vis Lemaire

2 Harpyiae Typhoides Cb, H. Typhonides Ca, Balbus, yphoides arpyiae V

3 accedere M, accere V

4 ad M, ab V

5 Expectata M, Expectat V | nostris- que M, nostrique V | uotis M, uobis V (ab utroque superioris b lit. partis latere punctum posuit V, t tamen non add.

6 uia M2, nia V

7 cf. Aen. VI 690

8 legens M, leges V

9 Sensi et M2 in marg., Sentiet V

10 solamine M2, solamina V

11 serum Gronovius, rerum V

12 nunquam C

13 intorto V, in toto C | nimbus Bon.1, nimbo VC

14 manus C | atris codd. Pii, cod. Harlesii, auris V, uncis M2

15 o servate Heinsius, obseruate V

16 externa M2, hesterna V

17 cubili M2, cubile V

18 acteae M, aeteae V

19 generisque M, genenrisque V

20 placabilis urget M, placibili surgit V

21 invisum Kr., iniusti V, iniuste quae non Madvig | premis ira Bon.2, praemisera V

22 quid Bal- bus, Quod V, haud Pius

23 prodideram Bon.2, Prodiderat V

24 offusae Gronovius, effusae V | mediae in media corr. V1

25 ac mittere Bon.2, admittere V

26 Fragrat acerbus Aid., Fraglata ceruus V | patriique M2T, patrique V

27 Luxorians V

28 inlisis Mlaaserius, inlusis V

29 rapinae Pius, ruinae V

30 intuit V

31 rapido C Bon.2, rabido V

32 terra M2 ut vid., terrae V

33 ultima Renkema, non recte

34 vocat Bon.1, uocant V

35 lethique Bon.1, loeti V | propioris etiam V

36 similis M2C, similes V | cum premet V, comprimet C | arquos Leo, argos VC, arcus vulgo

37 Laetifera C

38 pubis Heinsius, pippis V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: