previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Talibus orantem vultu gravis ille minaci
520iamdudum fremit1 et furiis ignescit opertis.
ceu tumet2 atque imo sub gurgite concipit austros
unda silens, trahit ex alto sic barbarus iras
et nunc ausa3 viri, nunc heu sua prodita Grais
regna fremit, quin et facili sibi mente receptum4
525iam Phrixum dolet et Scythiae periisse timores,
nunc quassat caput ac iuvenis spes ridet inanes,
quid vesanus agat, quod vellera poscat ab angue.
urit et antiquae memorem vox praescia sortis,
cur simul aut5 Persen illinc sibi moverit aut hinc
530Thessalicam Fortuna ratem; num debitus ista
finis agat saevaeque petant iam vellera Parcae.
interea quoniam belli pugnaeque propinquae
cura prior, fingit placidis fera pectora dictis
reddit et haec: 'cuperem haut tali6 vos tempore tectis
535advenisse meis, quo me gravis adsidet hostis.
frater enim (sceptri sic omnibus una cupido7
excidium parat et castris me ingentibus urget.
quare age cognatas primum defendite sedes,
nec decus oblati dimiseris8 advena belli;
540namque9 virum trahit ipse chalybs. tum vellera victor,
tum meritis nee sola dabo.' contra inscius astus10
'ergo nec hic nostris derat labor arduus actis'11
excipit Aesonides 'et ceu nihil aequore passis
additus iste dies? veniant super haec quoque fato
545bella meo. non hunc parva mihi caede dolorem
quasque dedit luet12 ille moras.' tum Castora mittit,
[p. 126] qui ferat Aeaei sociis responsa tyranni.
acribus ast illos curis mora saeva trahebat,
ac simul ut medio viderunt Castora campo,
550crebrior incussit mentem pavor. 'o Iovis alma
progenies, fare, an patriam spes ulla videndi,
fare' omnes.13 ille in mediis sic orsus Achivis:
'nec ferus Aeetes, ut fama, nec aurea nobis
terga negat; bello interea sed pressus14 iniquo
555auxilium petit; armatos dux protinus omnes
adcelerare iubet; longo nam tuta recessu
puppis et adposita fluvius defenditur urbe.'

Haud mora: prosiliunt, quos nec Riphaea iuventus,
quos nec Hiber aut tota15 suis Aurora pharetris
560sustineat. stetit explicito prius agmine pubes,
expertique16 simul, si tela artusque sequantur.
nec quisquam freta nec patrias iam respicit urbes,17
sed magis ad praesens itur decus. incita cristas
aura quatit, variis floret via discolor18 armis,
565qualis ab Oceano nitidum chorus aethera vestit,
qualibus adsurgens nox aurea cingitur astris.
illos Sole satus tacita maestissimus19 ira
miratur temere adsumptos, nec talia mallet
robora, quam medios hostem subiisse penates.
570interea laeto patitur20 convivia cultu
et iuxta Aesoniden magno cratere lacessit
nunc sibi monstrantem natos Iovis oraque iuxta
Aeacidum, nunc ingentis Calydonos alumnos;
audit et Alciden infando errore relictum
575defletosque duces terraeque marisque labores.
ipse autem tantis concita furoribus arma
expetit Aesonides et amicos ordine reges:
'quis procul ille virum, nodis21 quem balteus asper
[p. 127] subligat et stricto stat proximus armiger arcu,
580ceu pugnam paret et positas confundere mensas?'
contra flammigeri proles Perseia Solis
'quem rogitas, Carmeius' ait; 'mos comminus arma
semper habere viro, semper meminisse pharetrae.
quid Latagum, quid si amnigenam mirere Choaspen?22
585bellatoris equi potantem cerne cruores;
nec tamen immissis hic segnior23 ibit habenis.'
'illum' ait Aesonides 'pariter refer, horrida signis
cui chlamys et multa spirat coma flexilis aura.'
respicit Aeetes24 atque hunc quoque nomine reddit:
590'dives Aron; croceos sic illius omnis odores
iactat eques, cunctis25 sic est coma culta maniplis:
sed ne26 sperne virum et comptis diffide capillis.
Campesus hic spoliis in tigridis.27 ille profundo
incumbens Odrussa mero; vide lata comantem
595pectora et ingenti turbantem pocula barba.'
hic et28 Iaxarten dictis stupet hospes acerbis
immodicum linguaque gravem, cui multa29 minanti
non superum, non praesentis reverentia belli.
contra autem Aeetes 'non frustra magna superbo
600dicta volant' ait, 'et vocem paria arma secuntur,
nec requies, quin Marte diem noctemque fatiget;
atque ubi Riphaea stupuerunt flumina bruma,
iam pavidi cum prole Getae, iam pervigil ilium
Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.
605hos autem quae quemque manus,30 quae signa sequantur,
si memorem, prius umentem lux solverit umbram.
cras acies atque illa ducum eras regna videbis
dissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,31
[p. 128] quae iaculo gens apta levi, quae32 picta pharetris
610venerit. ingentes animo iam prospice campos,
atque hanc alipedi pulsantem corpora33 curru
Euryalen, quibus exsultet Mavortia turmis
et quantum elata valeat peltata securi,
cara mihi et veras inter non ultima natas.'
615fatur et occiduo libat cratera parenti.
quisque suis34 tum vota deis et pocula fundit,
dent aciem, dent belligeros35 superare labores.

1 fremit V dilucide | ignescit C Bon.2, ignoscit V | apertis C

2 ceu tumet Bon.1, Centum et V

3 ausa Bon.1, causa V

4 receptum T, receptus V

5 simul aut Bon.2, simul ac V | praesen V | moverit Bon.1, mouerint V

6 tali C, ali V, alio MT, cod. Bon.

7 sceptri omnibus u. c. habet Par.

8 dimiseris Bon.1 demiseris V

9 Iamque C Quippe uiros tr. i. calibs habet Par.

10 astus V, acti C

11 desiderabatur in C

12 luet M2, leuet V

13 omnes Bon.2, omnis V, tuis C

14 pressus M, pressais V

15 tuta C M T, cod. Bon.

16 Expertique M2, Experti quo V | arcusque Bon.2

17 urbes M, urbe V

18 decolor C

19 mestissumus V

20 potitur C | cultu V, vultu vulgo, sed cf. Tac. Ann. II 75 fin.

21 nodis Heinsius, nobis V

22 choaspe V, corr. CM2

23 hic segnior Bon.2, hic genitor V, genitor sic C

24 Aeetes Bon.2 aesonides V

25 cunctis Bentley, iunctis V, unctis CT2, Pius

26 Sed nec C

27 in tigridis Bon.2, intigris V

28 et Bon.2, ē V | Iaxarten vulgo, laxarten V, Laxasten C

29 multa Heinsius, inulla V, nulla vulgo

30 manus C Bon.1, magnus V | quae C, om, V

31 arenae C

32 Quae T Bon.2, Qua et V | quae (picta) Bon.1 qui V

33 corpora MC, corporo V

34 suis T, suum V

35 dent (belligeros) M2, dant V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: