previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Quis tibi fatales umquam metuisset Amyclas
220Oebaliamque manum, tot, Rhyndace, montibus inter
diviso totidemque fretis? cadit impiger una
inguine transfosso clari Taulantis alumnus1
[p. 139] semidea genetrice Tages, cui plurima silvis
pervigilat materna soror cultusque laborat.
225tenuia non ilium candentis2 carbasa lini,
non auro depicta chlamys, non flava galeri
caesaries pictoque iuvant subtegmine bracae.
ianque novus mediae stupefacta per agmina pugnae3
vadit eques densa spargens hastilia dextra,
230fulmineumque virisprofundis4 ingeriit ensem
huc alternus et huc; cum saevior ecce iuventus
Sarmaticaeque coire5 manus fremitusque virorum
semiferi; riget his molli lorica catena;
id quoque tegmen equis; at equi6 porrecta per armos
235et caput ingentem campis hostilibus umbram
fert abies obnixa genu vaditque virumn vi,
vadit equum, docilis relegi7 docilisque relinqui
atque iterum medios non altior ire per hostes.
orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor
240anfractu levioris equi deludit anhelos
immemoresque mori; sed non isdem artibus aeque
concurrunt ultroque ruunt in funera Colchi.
Campesus impacta latus inter et ilia quercu
tollitur ac mediam moriens descendit8 in hastam.
245Oebasus infestum summisso poplite Phalcen
evasisse ratus laevum per luminis orbem
transigitur; tenerae9 liquuntur vulnere malae.
contra autem geminis fidens thoracibus ictum
sustinet10 et gladio Sibotes ferit ultima teli,
[p. 140] 250nequiquam; iam cuspis inest, nec fragmina curat
Ambenus et trunco medium subit11 Ocrea ligno.
seminecem Taxes Hypanin vehit atque remissum
pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam;
dumque recollectam rursus locat, inruit ultro
255turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem.
impulit adverso praeceps equus Onchea conto
nequiquam totis revocantem viribus armos
in latus: accedit sonipes, accedit et ipse
frigidus: arma cadunt, rorat procul ultima cuspis;
260qualem populeae fidentem nexibus umbrae
siquis avem summi deducat ab aere12 rami,
ante manu tacita cui plurima crevit harundo;
illa dolis viscoque super correpta sequaci
implorat ramos atque inrita concitat alas.

265Parte alia infestis (nam fors ita iunxit13) in armis
Styrus adest, laetusque virum cognoscit Anausis,14
et prior 'en cuius thalamis Aeetia virgo
dicta manet nostrosque feret qui victor amores.
non', ait,15 'invitoque gener mutabere patri.'
270tum simul adversas conlatis cursibus hastas
coniciunt; fugit adductis Albanus habenis
saucius atque datum leto non sperat Anausin,
nec videt. ille autem telo moribundus adacto
'ad soceros pactaeque sinus en coniugis' inquit,
275'Styre, fugis, vulnus referens, quod carmine nullo
sustineat nullisque levet Medea venenis.'
dixerat, extremus cum lumina corripit error,
voxque repressa gelu percussaque vertice tellus.

1 alumnus M, alumnis V

2 candentis V, splendentis C | lini C, cod. Harlesiinili V

3 hic legitur in M, post 245 in V

4 pro fundis diiunxit Koestlin (intellegens glandes fundae ut Sil. Pun. X 151), proturbans C, fort. procurrens

5 Sarmaticaeque coire Sudhaus, Sarmaticae coire V, Sarmaticae coiere M2, vulgo | fremitusque Bon.1, fremituque V

6 equis at equi Ald., quis age qui V, equis agitur C | armos M2, armas V, arma C

7 relegi M, religi V

8 descendit Bon.1, discendit V

9 tenerae C lunt.1, tenero V | liquuntur CT1, cod. Bon., linquuntur V, tinguuntur Ph. Wagner

10 sustinet Francius, Sustulit V

11 subit M, subi V

12 aere V, arbore C

13 fors ita iunxit CT2Bon.2, forsitan iuncxit V | in armis T2 Bon. inanis V

14 Anausis Dureau de Lamalle, anausim V

15 En ait C

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUCEPS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: