previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

515Quis tales obitus dederit, quis talia facta,1
dic age, tuque feri2 reminiscere, Musa, furoris.
Absyrtus clipei radiis curruque coruscus
Solis avi, cuius vibrantem3 comminus hastam
cernere nec galeam gentes potuere minantem,
520sed trepidae redeunt et verso vulnera tergo
accipiunt magnisque fugam clamoribus augent,
proterit impulsu gravis agmina corporaque altis4
sternit equis gemitusque premit spirantis acervi.5
nec levior comitatur Aron, horrentia cuius
525discolor arma super squalentesque aere lacertos
barbarica chlamys ardet6 acu tremefactaque vento
implet equum, qualis7 roseis it Lucifer alis,
quem Venus inlustri gaudet producere caelo.
at8 non inde procul Rambelus et acer Otaxes
530dispulerant Colchos9 pariterque inglorius Armes,
fraude nova stabula et furtis adsuetus inultis
depopulare greges, frontem cum cornibus auxit
hispidus inque dei latuit terrore Lycaei:
hac tunc attonitos facie defixerat hostes.
535quem simul ac nota10 formidine bella moventem
vidit Aron, 'pavidos te' inquit 'nunc rere magistros
et stolidum petiisse pecus? non pascua nec bos11
hic tibi; nocturnis mitte haec simulacra rapinis12
neve deum mihi finge; deus quoque consere dextram.'13
540sic ait, intentaque adiutum missile planta
derigit et lapsis patuerunt vulnera villis.
[p. 150] nec minus Aeolii proles Aeetia Phrixi
fertur et ipsa furens ac se modo laeta Cytaeis
agminibus, modo cognatis ostentat Achivis.
545atque hos in medio duri discrimine belli
laudibus inque ipsis gaudens ubi vidit Iason,
'macte' ait 'o nostrum genus et iam certa propago
Aeoliae nec opina domus; sat14 magna laborum
dona fero, satis hoc visu quaecumque rependo.'
550dixit et in Sueten magnique in fata Ceramni
emicuit clipeumque rotans hunc poplite caeso
deicit, ilium aperit lato per pectus hiatu.
Argus utrumque ab equis ingenti porrigit auso15
et Zacorum et Phalcen,16 peditem pedes haurit Amastrin.
555sanguinis ille globos effusaque viscera gestat
barbarus et cassa stridens17 sublabitur ira.
dat Calais Barisanta neci semperque propinquas
Riphea venali comitantem sanguine pugnas,
centum lecta18 boum bellator corpora, centum
560pactus equos;19 his ille animam lucemque rependit
crudelis; tandem dulces iam cassus in auras
respicit ac nulla caelum reparabile gaza.
labitur20 intortos per tempora caerula crines
tunc quoque materna velatus harundine Peucon.
565at genetrix21 imis pariter Maeotis ab antris
implevit plangore lacus natumque vocavit,
iam non per ripas, iam22 non per curva volantem
stagna nec in medio truncantem marmore cervos.
Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae
570immoritur primaevus23 Helix, nec reddita caro
[p. 151] nutrimenta patri, brevibusque ereptus24 in annis.
at Latagum25 Zetemque Daraps; illum exigit hasta,
hunc fugit, ingentem subiti cum sanguinis26 undam
vidit et extremo lucentia pectora ferro.

1 fata Heinsius

2 feri C, ueri V

3 uibrantem M, uiprantem V

4 altis Balbus, atris V

5 premitispirantiacerui
needschecking V, s suprascr. V2

6 ardet Pius, arcet V | tamefactaque nonnulli apud Pium

7 qualis T, qualem V | it NF, cod. Bon., ut V

8 at vulgo, Et V

9 Colchos T, colchus V | Armes T1, Gronovius, armis V

10 acnota Burmann, cf. Sil. Pun. VII 744, agnota V, ignota Ven.1

11 nec bos T Bon.2, nexos V, nec spes C

12 538 rapinis C Pius, panis V (ante p nulla litera erasa est

13 dextram T2 Bon.2, dextra V

14 sat lunt.1, stat V

15 auso Sudhaus, auro V, ictu C

16 Phalcen C, Maserius, palchen V | haurit M, haunit V | T1 Bon.2, amastri V, Amastrum C, cod. Burmanni

17 stridens T1 Pius, ridens VC, frendens vulgo

18 lecta V, laeta C | boum M2 T, bouum V, hominum C

19 equos T1 Bon.2, equis V

20 Labitur M2, Dabitur V

21 genetrix M, negetrix V

22 per ripas iam M, perri passiam V

23 primaeuus M, prima aeuus V

24 brevibusque ereptus Samuelsson, breuibus ereptus V, breuibus praereptus C

25 At Latagum C, Ablatacum V | Daraps scil. aggreditur

26 sanguinis M, guinis V | undam vulgo, unda V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: