previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos
Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
pacta quod Albano coniunx1 Medea tyranno,
45nescius heu, quanti thalamos ascendere monstri
arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas.
gratior2 ipse deis orbaque beatior aula.
proxima Bisaltae3 legio ductorque Colaxes,
sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris
50progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta
ostia, semifero (dignum si credere) captus
[p. 133] corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.
cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat
tegmina disperses trifidis ardoribus ignes;
55nec primus radios, miles Romane, corusci
fulminis4 et rutilas scutis diffuderis alas.
insuper auratos collegerat ipse dracones,
matris Horae specimen,5 linguisque adversus utrimque
congruit et tereti serpens dat vulnera gemmae.
60tertius unanimis veniens cum milibus Auchus
Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim
crinis inest, natale decus; dat longior aetas
iam spatium; triplici percurrens tempora nodo
demittit sacro geminas a vertice vittas.
65Datin Achaemeniae6 gravior de vulnere pugnae
misit in arma Daraps,7 acies quem Martia circum
Gangaridum, potaque Gerus quos efferat unda,
quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur,
non Rhadalo cum fratre Sidon, Acesinaque8 laevo
70omine fatidicae Phrixus movet agmina cervae.
ipsa comes, saetis fulgens et cornibus aureis,
ante aciem celsi vehitur gestamine conti
maesta nec in saevae9 lucos reditura Dianae.
movit et Hylaea supplex cum gente Syenen10
75impia germani praetentans volnera Perses.
densior haut usquam nec celsior extulit ullas
silva trabes, fessaeque prius rediere sagittae11
...
quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris
80Cyris in arma viros, plaustrisque ad proelia cunctas
[p. 134] Coelaletae12 traxere manus; ibi sutilis illis
est13 domus et crudo residens sub vellere coniunx
et puer e primo torquens temone cateias.
linquitur abruptus pelago Tyra, linquitur et mons
85Ambenus et gelidis pollens Ophiusa venenis.
degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno
crimine nunc etiam metuentes verbera turmas.
hos super aeratam Phalces agit aequore nubem
cum fremitu, densique levant vexilla Coralli,
90barbaricae quis signa rotae ferrataque dorso
forma suum truncaeque Iovis simulacra columnae;
proelia nec rauco curant incendere cornu,
indigenas sed rite duces et prisca suorum
facta14 canunt veterumque viris hortamina Iaudes.
95ast ubi Sidonicas inter pedes aequat15 habenas,
illinc iuratos in se16 trahit Aea Batarnas,
quos, duce Teutagono, crudi mora corticis armat
aequaque nec ferro brevior nec rumpia ligno.
nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas,
100hiberni qui terga Novae17 gelidumque securi
eruit et tota non audit Alazona ripa.
... quosque Taras niveumque18 ferax Euarchus olorum.
te quoque venturis, ingens Ariasmene, saeclis
tradiderim, molem belli lateque ferentem
105undique falcatos deserta per aequora currus.
insequitur Drangaea19 phalanx claustrisque profusi
Caspiadae, quis turba canum non segnius acres
exilit ad lituos pugnasque capessit eriles.
inde etiam par mortis honos, tumulisque recepti
[p. 135] 110inter avos positusque virum; nam pectora ferro
terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro
latratuque20 cohors, quanto sonat horrida Ditis
ianua vel superas Hecates comitatus in auras.21
ducit ab Hyrcanis vates sacer agmina lucis
115Vanus; eum Scythiae iam tertia viderat aetas22
magnanimos Minyas Argoaque vela canentem.
illius et dites monitis spondentibus Indi
et centumgeminae Lagea23 novalia Thebes
totaque Riphaeo Panchaia rapta triumpho.
120discolor hastatas effudit Hiberia turmas,
quas Otaces, quas Latris agunt et raptor amorum
Neurus, et expertes canentis Iazyges24 aevi.
namque ubi iam viresquealiaetnotusque25 refutat
arcus26 et inceptus iam lancea temnit erilis,
125magnanimis mos27 dictus avis, haut segnia mortis
iura pati, dextra sed carae occumbere prolis28
ense dato; rumpuntque moras natusque parensque,
ambo animis, ambo miseri tam fortibus actis.
hic et odorato29 spirantes crineMycael
130Cessaeaeque manus, et qui tua iugera nondum
eruis, ignotis insons Arimaspe metallis,
doctus et Auchates patulo vaga vincula gyro30
spargere et extremas laqueis adducere turmas.
non ego sanguineis gestantem tympana bellis
135Thyrsageten31 cinctumque vagis pos terga silebo
pellibus et nexas viridantem32 floribus hastas.
[p. 136] fama, ducem Iovis et Cadmi de sanguine Bacchum
hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos,
hac Arabas fudisse manu;33 mox rumperet Hebri
140cum vada, Thyrsagetas34 gelida liquisse sub arcto.
illis omnis adhuc veterum tenor et sacer aeris
pulsus et eoae memoratrix tibia pugnae.
iungit opes Emoda35 suas; sua signa secuti
Exomatae Torynique et flavi crine Satarchae:
145mellis honor Torynis, ditant sua mulctra Satarchen,
Exomatas venatus alit, nec clarior ullis
arctos equis; abeunt Hypanin fragilemque per undamn
tigridis aut saevae profugi cum prole leaenae,
maestaque suspectae mater stupet aggere ripae.
150impulit et dubios Phrixei velleris ardor
Centoras et diros magico terrore Choatras.
omnibus in superos saevus sonor,36 omnibus artes
monstrificae: nunc vere novo compescere frondes,
nunc subitam trepidis Maeotin solvere plaustris.
155maximus hos inter Stygia venit arte Coastes;
sollicitat nec Martis amor, sed fama Cytaeae
virginis et paribus spirans Medea venenis.37
gaudet Averna palus, gaudet iam nocte quieta
portitor et tuto38 veniens Latonia caelo.
160ibant et geminis aequantes cornibus alas
Balloniti comitumque celer mutator equorum
Moesus et ingentis frenator Sarmata conti.
nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic
fratribus adversa Boreas respondet39 ab unda
165aut is apud fluvios volucrum canor,40 aethera quantus
tunc lituum concentus41 adit lymphataque miscet
[p. 137] milia, quot foliis, quot fioribus incipit annus.
ipse rotis gemit ictus42 ager tremibundaque pulsu
nutat humus, quatit ut saevo cum fulmine43 Phlegram
170Iuppiter atque imis Typhoea44 verberat arvis.

1 coniunx M2, condux V

2 Gratior M, Cratior V

3 Bisalte Bon.1, bis altae M2T hisaltae V | legio T Piu>s, regio V

4 Fulminis M2, Fluminis V | diffuderis Bon.1, diffunderis VC

5 spetimen V

6 Achaemeniae Iunt.1, achaemoniae V, Achimeniae C

7 Claraps C

8 Sydon Acesinaque Bon.2, sidonya caesinaque V, Fidon Iacesinaque C

9 nec in saeuae cod. Burmanni, Ald., necis saeuae V | lucos Heinsius, luco V

10 syenen M2, syrenen V, Sirenem C Bon.1 post

11 versus intercidit in VC, in TN hic versus legitur Arboris ad summum quam pervenere cacumen, quem omnes ante Thilonem editores receperunt

12 Coelaletae Lemaire, Coeia laetae V, Coraletae C | sutilis N, futtilis V

13 est Loehbach, Et V | uellere V, uulnere C

14 facta vulgo, Fata V

15 ad aequat cf. Thes. l. L. I 1022, 38–45

16 inse V, secum C Ald. | aeabatarnas V. Exabatarnas Ca Exabaternas Cb

17 nouae V, Norae C, Noae Iunt.1, sed cf. IV 719

18 aut ante aut post hunc versum nonnulla exciderunt | Tarax C | niueumque M, niuemque V

19 Drangaea Iunt.1, dranc(a)ea VC

20 Latratuque M2, Latratu V

21 in auras cod. Burmanni, in aulas V, ad aulas Ca, ad auras Cb

22 Varus C | aestas MC, aestas V

23 Lagea Gronovius, lagae V, longaeua C

24 Iazyges Burmann, iazies V

25 uiresque alie V, fort. v. lassae vel tardae, verumtamen verbum velut labant praetulerim | notosque C

26 arcus CT1 Pius, Argus V

27 mos Iunt.1, mox V | dictus V, intellego edictus ab avis, ductus Pius

28 prolis M2, proles V

29 odorato CM2T1, odorata V Mycael V, Micelae C, verum nescitur

30 gyro Parrhasius (C?), cyro V

31 Thyrsagetem N, Tyrsaga& V clare exhibet

32 uiridantem M, uiritantem V, vibrantem Bulaeus

33 manu Pius, manum V

34 uada V, iuga C | Thyrsagetas Pius, thyrsagatas V

35 Emoda Bon.2, emeda V, Eumeda C

36 sonor Sudhaus, cf. VII 389, onor V, honor M, vulgo | omnibus etiam V exhibet | artes M2, artus V

37 uenenis V2, ueniens V1 (i nunc erasa

38 tuto Gronovius, toto V

39 respondet M, respondit V

40 vol. canor Heinsius, uol. clamor V, clamor volucrum Schenkl, uolucrum quatit aethera clamor C

41 concentus C Bon.2, conceptus V | adit V, agit C

42 ictus Heinsius, intus V

43 fulmine T, flumine V | phlegram M, phlegra V

44 typhoea (typhea V) uerberat VC, Typhona reverberat Bon.2, vulgo, sed cf. Hom. II II 782 sq., unde conicias atque Arimis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLA´DIUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: