previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Quis novus inceptos timor impediit1 hymenaeos
260turbavitque toros et sacra calentia rupit?
Absyrtus subita praeceps cum classe parentis
advehitur profugis infestam lampada Grais
concutiens, diroque2 premens clamore sororem
atque 'hanc, o siquis vobis dolor iraque, Colchi,
265adcelerate viam; neque enim fugit aequore raptor
Iuppiter aut falsi sequitur vestigia tauri.
puppe (nefas) una praedo Phrixea reportat
vellera; qua libuit remeat3 cum virgine; nobis
(o pudor) et muros et stantia tecta reliquit.
270quid mihi deiide satis? nec quaero vellera nec te
accipio, germana, datam; nec foederis ulla
spes erit aut irae quisquam modus. inde reverti
patris ad ora mei tam parvo in tempore fas sit'?
quinquaginta animae me scilicet unaque4 mersa
275sufficiet placare ratis? te, Graecia fallax,
persequor atque tuis hunc quasso moenibus ignem;
nec tibi digna, soror, desum ad conubia frater,5
primus et ecce fero quatioque hanc lampada vestro
coniugio, primus celebro dotalia6 sacra,
280qui potui; patriae veniam da,7 quaeso, senectae.
quin omnes alii8 pariter populique patresque
mecum adsunt. magni virgo ne regia Solis
Haemonii thalamos adeas despecta mariti,
tot decuit coiisse9 rates, tot fulgere taedas.'

285Dixerat atque orans iterum ventosque virosque
perque ratis supplex et remigis ...
vexilla magistris.10
[p. 192] illi autem intorquent truncis frondentibus11 undam,
quaeque die fuerat12 raptim formata sub uno
et tantum deiecta suis a montibus13 arbor
290(quid dolor et veterum potuit non ira virorum?)
haud longis iam distat aquis, sequiturque volantem
barbara Palladiam puppem ratis, ostia done
Danubii viridemque14 vident ante ostia Peucen
ultimaque adgnoscunt Argoi cornua mali.
295tum vero clamorem omnes inimicaque tollunt
gaudia, tum gravior remis fragor, ut procul Argo
visa viris, unamque petunt rostra omnia puppem.
princeps navalem nodosi roboris uncum
arripit et longa Styrus prospectat ab unda
300coniugio atque iterum sponsae flammatus amore.
iamque alii clipeos et tela trabalia dextris
expediunt, armant15 alii picis unguine flammas;
impatiens tremit hasta morae, nec longius inter,
quam quod tela vetet, superest mare. vocibus urgent
305interea et pedibus pulsant tabulata frementes.

Cum subitas videre rates vibrataque flammis
aequora, non una Minyae formidine surgunt,
primus et in puppem deserta virgine ductor
prosilit et summa galeam rapit16 altus ab hasta;
310ense simul clipeoque micat; nec cetera pubes
segnius adreptis in litore constitit armis.
at tibi quae scelerum facies, Medea, tuorum?
quisve pudor Colchos iterum fratremque videnti
quidquid et abscisum vasto iam tuta profundo
315credideras? ergo infausto sese occulit antro,
non aliud quam certa mori, seu carus Iason
seu frater Graia victus cecidisset ab hasta.

1 impediit M, inpendit V

2 diroque Baehrens, diramque V | sororem M, sonorem V

3 remeat T, tremeat V

4 unaque M, una V

5 frater Bon.1, pater V

6 dotalia M, datalia V

7 da M, de V

8 alii Bon.2, alti VM | populusque Bentley, sed cf. V 405

9 coiisse Bon.2, coire V | fulgere M2, fulgurae V

10 duo hemistichia excidisse vidit Leo; iam antea suppleverat Sudhaus per... remigis ipse recentis transtra ruit panditque novis vexilla magistris, quod comprobatur Stat. Theb. V 403 sqq.

11 frondentibus M, frondibus V

12 fuerat M, furat V

13 a montibus M, amontibur V

14 uiridemque M, uirilegemque V

15 armant M2, amant V | picis unguine Bon.1, pici sanguine V

16 rapit M, rapat V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: