previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Namque septentrio, quem Graeci nominant ἄρκτον sive ἑλίκην, habet post se conlocatum custodem. ab eo non longe conformata est virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητήν vocant; candens autem magis spica eius est colorata. item alia contra est stella media genuorum custodis arcti: qui arcturus dicitur est ibi dedicatus.


E regione capitis septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauriita quae in summo cornu laevo est, aurigae pedis una tenet partem stellaet adplicantur aurigae manui haedi, capra laevo umero. tauri quidem et arietis insuper Perseusdexterioribus subter currentis basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietiset manu dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra tauri tenet gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pedibus.


Item pisces supra Andromedam ex aequis ventris ex aequisque sunt supra spinam equi, cuius ventris lucidissima stella finit ventrem equi et caput Andromedae. manus Andromedae dextra supra Cassiepiae simulacrum est constituta, laeva supra aquilonalem piscem. item aquarii supra equi caput est. equi ungulae attingunt aquarii e regione volucrem. inter Cepheum et Andromedae genua Cassiepia media est dedicata. capricorni supra in altitudinem aquila et delphinus. secundum eos est sagitta. ab ea autem non longe volucris, cuius pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva supra Cassiepiae innititur. sub avis cauda pedes equi sunt subiecti.


Inde sagittarii, scorpionis, librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus. eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati.


Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur. delphinum contra volucris rostro est proposita lyra. inter umeros custodis et geniculati corona est ordinata. in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum e regione dorsis inter se compositae et pectoribus aversae. e quibus minor κυνόσουρα, maior ἑλίκη a Graecis appellatur. earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando eminent.


In summo per caudas earum esse dicitur item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis; namque qua est proxume draconem, circum polum caput eius involvitur. ima vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque proxime eius pedes. haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum
* * * item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus. insuper arietis signum septentrionisautem minoris et Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae.

Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi esse; nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Morris Hicky Morgan, 1914)
hide References (28 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: