previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


SEDITIO DRUSIANA


POSTREMO LIVIUS Drusus non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate totiusque Italiae consensu easdem leges adserere conatus, [2] dum alium captat ex alio, tantum conflavit incendium, ut nec 1primam illius flammam 2posset sustinere et subita morte correptus hereditarium in posteros suos bellum propagaret. [3] Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem. Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum 3 4 5 6 [p. 230] haberent in manu, interceptis vectigalibus pecula-bantur suo iure rem publicam; senatus 7exilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus maiestatis amiserat. [4] In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)8equitem 9Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere. [5] Signa, aquilae et vexilla deerant: ceterum sic urbe in una quasi in binis castris dissidebatur. Prior Caepio in senatum impetu facto reos ambitus Scaurum et Philippum principes nobilitatis elegit. [6] His ut motibus resisteret, Drusus plebem ad se Gracchanis legibus, isdemque 10socios ad plebem spe civitatis erexit. Extat 11vox ipsius, nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut caenum dividere vellet aut caelum. [7] Aderat promulgandi dies, cum subito tanta vis hominum undique apparuit, ut hostium adventu obsessa civitas videretur. [8] Ausus tamen obrogare legibus consul Philippus, sed adprehensum faucibus viator non ante dimisit quam sanguis in os et oculos redundaret. [9] Sic per vim latae iussaeque leges. Et pretium rogationis statim socii flagitare, cum inparem Drusum aegrumque rerum temere 12 13 14 15 16 [p. 232] motarum matura, ut in tali discrimine, mors abstulit. Nec ideo minus17socii promissa Drusi a populo Romano reposcere armis desierunt.

1

2

3 C. Memmium: publium mummium B: c. menmium L: c. memmium N 2: cf. Liv. per. 69, Sail. Iug. 27, 2.

4 se a satellitibus Halmius: exatellitibus B.

5 nec Vinetus: ne codd.

6 primam illius flammam Iahnius prima illius flamma codd.

7

8

9

10

11

12 senatus L Voss. Monac. Palat,: pilatus B.

13 unde et nata Livio Druso aemulatio Graevius: unde et natalium druso aemulatio accesserat B: unde et natalivio druso aemulatio accesserat N.

14 equitem Voss. Rehd.: equitatem B: aequitum NL.

15 isdemque: eisdem NL.

16 extat L: exat B.

17

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: