XXXVIII
Summa licet velox, Agathine, pericula ludas,
Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras
Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
5Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
Et rapiant celeres vela negata Noti,
Securos pueri neglecta perambulat artus,
Et nocet artifici ventus et unda nihil.
Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
10Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.