This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Milichus, dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere
in castra aut rostra escendere studiaque militum et populi
temptare. si conatibus eius conscii adgregarentur, secuturos etiam integros; magnamque motae rei famam, quae
plurimum in novis consiliis valeret. nihil adversum haec
Neroni provisum. etiam fortis viros subitis terreri, nedum
ille scaenicus, Tigellino scilicet cum paelicibus suis comitante, arma contra cieret. multa experiendo confieri quae
segnibus ardua videantur. frustra silentium et fidem in tot
consciorum animis et corporibus sperare: cruciatui aut
praemio cuncta pervia esse. venturos qui ipsum quoque
vincirent, postremo indigna nece adficerent. quanto laudabilius periturum, dum amplectitur rem publicam, dum
auxilia libertati invocat. miles potius deesset et plebes
desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si vita praeriperetur, mortem adprobaret. immotus his et paululum in
publico versatus, post domi secretus, animum adversum
suprema firmabat, donec manus militum adveniret quos
Nero tirones aut stipendiis recentis delegerat: nam vetus
miles timebatur tamquam favore imbutus. obiit abruptis
brachiorum venis. testamentum foedis adversus Neronem
adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola
corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat.
nomen mulieri Satria Galla, priori marito Domitius Silus:
hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

