previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[19] uncique puer monstrator aratri alii Triptolemum, alii Osirim volunt: quod magis verum est, ut dicit Propertius, vel Ti- bullus; nam Triptolemus frumenta divisit. quod munus ei Ceres dedit propter humanitatem patris Icari, qui eam, cum Proserpinam raptam in coniugium a Plutone quaereret, in Attica suscepit hospitio. bene autem tacuit de nomine et generaliter ait 'puer'; nam non unus aratrum toto orbe monstravit, sed diversi in diversis locis. alii talem de hoc Triptolemo fabulam tradunt. Ceres cum Proserpinam filiam quaereret, ad Eleusinum regem devenit, cuius uxor Cyntinia puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem pueri amore ducta si- mulavit reginae. sed nutrix recepta cum vellet alumnum suum inmor- talem reddere, interdiu eum lacte divino alebat, noctu in ignem clam obruebat; itaque praeterquam solent mortales crescebat. id sic fieri cum pater admiraretur, nocturno tempore observavit. cum Ceres vellet pue- rum in cinere et in igne abscondere, pater exclamavit. illa irata Eleu- sinum exanimavit, Triptolemo alumno suo aeternum beneficium dedit: nam ad fruges portandas currum draconibus iunxit deditque ei, quibus ille vectus orbem terrarum frugibus obseruit. quem, postquam domum rediit, cum Cephalus rex interficere voluisset, re cognita iussu Cereris Triptolemo regnum tradidit. qui accepto regno oppidum constituit et ex patris nomine Eleusinum nominavit Cererique sacra primus instituit, quae θεσμοφόρια graece dicuntur. Varro de scaenicis originibus vel in Scauro Triptolemum dicit, Nigidius sphaerae barbaricae sub virginis signo aratorem, quem Horon Aegyptii vocant, quod Horon Osiridis filium ab hoc educatum dicunt. ergo Osiris significatur, ut Philo- stephanus περὶ εὑρημάτων; vel Epimenides, qui postea Buzyges dictus est secundum Aristotelem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: