previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


locutusque est Dominus ad Mosen dicens [2] ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda [3] et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere [4] ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere [5] marmore et gemmis et diversitate lignorum [6] dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi [7] tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi [8] mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis [9] et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua [10] vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris [11] oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient [12] et locutus est Dominus ad Mosen dicens [13] loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos [14] custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui [15] sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur [16] custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum [17] inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit [18] dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: