This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem psalmus David [2] in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer [3] quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde [4] quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit [5] Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum [6] Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam [7] pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum [8] quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius