previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius [2] quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius [3] beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore [4] memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo [5] ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua [6] peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus [7] patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum [8] et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam [9] et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto [10] et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici [11] et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit [12] et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius [13] cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius [14] et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso [15] et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum [16] et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini [17] aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron [18] et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores [19] et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile [20] et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum [21] obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto [22] mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro [23] et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos [24] et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius [25] et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini [26] et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto [27] et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus [28] et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum [29] et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina [30] et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio [31] et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum [32] et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos [33] quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis [34] non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis [35] et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum [36] et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum [37] et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis [38] et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus [39] et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis [40] et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam [41] et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos [42] et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum [43] saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis [44] et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum [45] et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae [46] et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos [47] salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua [48] benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: