previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius [2] dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius [3] dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius [4] dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius [5] de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus [6] Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo [7] Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos [8] bonum est confidere in Domino quam confidere in homine [9] bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus [10] omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos [11] circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos [12] circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos [13] inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me [14] fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem [15] vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum [16] dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem [17] non moriar sed vivam et narrabo opera Domini [18] castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me [19] aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino [20] haec porta Domini iusti intrabunt in eam [21] confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem [22] lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli [23] a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris [24] haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea [25] o Domine salvum fac o Domine prosperare [26] benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini [27] Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris [28] Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem [29] confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: