previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde [2] mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei [3] quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns [4] quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum [5] in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur [6] ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua [7] prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis [8] cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt [9] posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra [10] ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis [11] et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso [12] ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias [13] %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas [14] et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino [15] si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi [16] et existimabam cognoscere hoc labor est ante me [17] donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum [18] verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur [19] quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam [20] velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges [21] quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt [22] et ego ad nihilum redactus sum et nescivi [23] ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum [24] tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me [25] quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram [26] defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum [27] quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te [28] mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: