previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. [2]

o Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hic, cum Antonius venerit? [3]

sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nosofficium.” id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimusconsulum officium, senatus officium, imperatoris officium”? praeclare convenit; aut da melius. [4]

male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
44 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: