previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non scripsissemus haec tibi ; quae profecto, quoniam istum animum habes, in optimam partem accipies. scribitur nobis magnam veteranorum multitudinem Romam convenisse iam et ad K. Iun. futuram multo maiorem. de te si dubitemus aut vereamur, simus nostri dissimiles ; sed certe, cum ipsi in tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios neque solum edicto sed etiam litteris id fecerimus, digni sumus quos habeas tui consili participes, in ea praesertim re quae ad nos pertinet. [2] qua re petimus a te facias nos certiores tuae voluntatis in nos, putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus ; quod velle et probare vix quisquam posse videtur qui nos salvos et honestos velit. nos ab initio spectasse otium nec quicquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat. fallere nemo nos potest nisi tu, quod certe abest ab tua virtute et fide ; sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos ; tibi enim uni credidimus et credituri sumus. [3] maximo timore de nobis adficiuntur amici nostri ; quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud in mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis quolibet quam a te retineri posse. rescribas nobis ad omnia rogamus ; nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses. quem enim impedimento futurum putas, cum de nobis certum sit nos quieturos? non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
44 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: