next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos1 eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam2 non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? [2] O tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus3. ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem4 quam tu in nos5 omnis iam diu6 machinaris. [3] an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam7 orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus8? nam illa nimis antiqua praetereo, quod9 C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. habemus10 senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave11, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus.


1 nos om. A et Iulius Victor (Rhet. M. p. 439): post diu hab. bs

2 tuam om. CAV

3 vitamus CAV: vitemus cett.

4 pestem α (C pr. scr.): pestem istam cett. (C corr. m. 1)

5 nos om. A (in lac.) V

6 omnis om. γ: omnis iam diu om. bs

7 Catilinam Aah, Quintil. viii. 4. 13: Catilinam vero C cett.

8 perferremus C

9 quod C. quodque CAah: quod Q. Vβγ

10 habemus α: habemus enim hβγ

11 et grave sup. lin. in C (m1): om. AV

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: