next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[pr] In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita, titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo librorum, explanatio. Vergilii haec vita est. patre Vergilio matre Magia fuit; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. diversis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit. adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit; nam dictus est Parthenias. omni vita probatus uno tantum morbo laborabat; nam inpatiens libidinis fuit. primum ab hoc distichon factum est in Ballistam latronemMonte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:
nocte die tutum carpe viator iter.
scripsit etiam septem sive octo libros hos: Cirin Aetnam Culicem Priapeia Catalepton Epigrammata Copam Diras. postea ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis. qui cum non sufficerent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem Cremonensium: unde ipse in bucolicisMantua vae miserae nimium vicina Cremonae(9.28). amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis. postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent, nihil adderent tamen: unde et semiplenos eius invenimus versiculos, uthic cursus fuit(1.534), et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sicIlle ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen, et egressus silvis vicina coegi
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano
et in secundo hos versus constat esse detractosaut ignibus aegra dedere.
iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
et Danaum poenam et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis erinys,
abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
exarsere ignes animo; subit ira cadentem
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet, partoque ibit regina triumpho,
coniugiumque domumque patres natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
non ita. namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est, habet haec victoria laudem:
extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
ultricis famam et cineres satiasse meorum.'
talia iactabam et furiata mente ferebar,
cum mihi se non ante alias
” * * * titulus est Aeneis, derivativum nomen ab Aenea, ut a Theseo Theseis. sic Iuvenalisvexatus totiens rauci Theseide Codri” . qualitas carminis patet; nam est metrum heroicum et actus mixtus, ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes. est autem heroicum quod constat ex divinis humanisque personis, continens vera cum fictis; nam Aeneam ad Italiam venisse manifestum est, Venerem vero locutam cum Iove missumve Mercurium constat esse conpositum. est autem stilus grandiloquus, qui constat alto sermone magnisque sententiis. scimus enim tria esse genera dicendi, humile medium grandiloquum. intentio Vergilii haec est, Homerum imitari et Augustum laudare a parentibus; namque est filius Atiae, quae nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem Caesar ab Iulo Aeneae originem ducit, ut confirmat ipse Vergilius amagno demissum nomen Iulo” . de numero librorum nulla hic quaestio est, licet in aliis inveniatur auctoribus; nam Plautum alii dicunt unam et viginti fabulas scripsisse, alii quadraginta, alii centum. ordo quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant secundum primum esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia primo Ilium concidit, post erravit Aeneas, inde ad Didonis regna pervenit, nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per narrationem prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus, ut per vaticinationem: quod etiam Horatius sic praecepit in arte poeticaut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus omittat” : unde constat perite fecisse Vergilium. sola superest explanatio, quae in sequenti expositione probabitur. haec quantum ad Aeneidem pertinet dixisse sufficiat, nam bucolicorum et georgicorum alia ratio est. sciendum praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita veteres incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut putaarma virumque cano” , LucanusBella per Emathios(1.1), StatiusFraternas acies alternaque regna” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references from this page (2):
    • Vergil, Aeneid, 1.534
    • Lucan, Civil War, 1.1
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: