previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IX.

De imperio regis Aeduini, et ut ueniens ad euangelizandum ei Paulinus primo filiam eius cum aliis fidei Christianae sacramentis inbuerit.


QUO tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc
Conversion of Northumbria by Paulinus.
est ea natio Anglorum, quae ad Aquilonalem Humbre fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino uerbum fidei praedicante Paulino, cuius supra meminimus, suscepit. Cui uidelicet regi, in auspicium suscipiendae fidei et regni caelestis, potestas etiam terreni creuerat imperii; ita ut, quod nemo Anglorum ante eum, omnes Brittaniae fines, qua uel ipsorum uel Brettonum prouinciae habitabant, sub dicione acciperet. Quin et Meuanias insulas, sicut et supra
Power of Edwin.
docuimus, imperio subiugauit Anglorum; quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.

Huic autem genti occasio fuit percipiendae fidei,

His marriage with Ethelberg daughter of Ethelbert.
quod praefatus rex eius cognatione iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae uocabatur. Huius consortium cum primo ipse missis procis a fratre eius Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum praeerat, peteret; responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quae cum Aeduino uerba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium Christianae fidei, quam uirgo colebat, esse facturum; quin potius permissurum, ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum uenissent, uiris siue feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret. Neque abnegauit se etiam eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inueniri.

Conseoration of Paulinus, July 21, 625.
Itaque promittitur uirgo, atque Æduino mittitur, et iuxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus uir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa ueniret, eamque et comites eius, ne paganorum possent societate pollui, cotidiana et exhortatione, et sacramentorum caelestium celebratione confirmaret.

Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Iusto archiepiscopo, sub die XII Kalendarum Augustarum, anno ab incarnatione Domini DCXXV; et sic cum praefata uirgine ad regem Aeduinum quasi comes copulae carnalis aduenit. Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem ueritatis aduocans, iuxta uocem apostoli, uni uero

2 Cor. xi. 2.
sponso uirginem castam exhiberet Christo. Cumque in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide deficerent, Domino adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret. Sed sicut apostolus ait, quamuis multo tempore illo laborante in uerbo: ‘Deus saeculi huius excaecauit mentes
2 Cor. iv. 4.
infidelium, ne eis fulgeret inluminatio euangelii gloriae Christi.’

Attempted assassination of
Anno autem sequente uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem
Edwin, April 20, 626.
Aeduinum regno simul et uita priuaturum; qui habebat sicam bicipitem toxicatam; ut si ferri uulnus minus ad mortem regis sufficeret, peste iuuaretur ueneni. Peruenit autem ad regem primo die paschae iuxta amnem Deruuentionem, ubi tunc erat uilla regalis, intrauitque quasi nuntium domini sui referens; et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum fecit in regem. Quod cum uideret Lilla minister regi amicissimus, non habens scutum ad manum, quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante ictum pungentis; sed tanta ui hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem uulneraret. Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Fordheri, sica nefanda peremit.

Eadem autem nocte sacrosancta dominici paschae

Birth and baptism of Eanfled.
pepererat regina filiam regi, cui nomen Æanfled. Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias coepit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolore graui sobolem procrearet. Cuius uerbis delectatus rex, promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo seruiturum, si uitam sibi et uictoriam donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida ille, qui eum uulnerauerat, missus est; et in pignus promissionis inplendae, eandem filiam suam Christo consecrandam Paulino episcopo adsignauit; quae baptizata est die sancto pentecostes prima de gente Nordanhymbrorum, cum XI aliis de familia eius.

Victory of Edwin over the West Saxons.
Quo tempore curatus a uulnere sibi pridem inflicto, rex collecto exercitu uenit aduersus gentem Occidentalium Saxonum, ac bello inito uniuersos, quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem recepit. Sicque uictor in patriam reuersus, non statim et inconsulte sacramenta fidei Christianae percipere uoluit; quamuis nec idolis ultra seruiuit, ex quo se Christo seruiturum esse promiserat. Uerum primo diligentius ex tempore, et ab ipso uenerabili uiro Paulino rationem fidei ediscere, et cum suis primatibus, quos sapientiores nouerat, curauit conferre, quid de his agendum arbitrarentur. Sed et ipse, cum esset uir natura sagacissimus, saepe diu solus residens ore quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset faciendum, quae religio seruanda tractabat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Sort places alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a place to search for it in this document.
Northumbria (United Kingdom) (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: