Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
book preface
liber i
liber ii
liber iii
liber iv
liber v
liber vi
liber vii
liber viii
liber ix
liber x
liber xi
liber xii
liber xiii
liber xiv
liber xv
liber xvi
liber xvii
liber xviii
liber xix
liber xx
liber xxi
liber xxii
liber xxiii
liber xxiv
liber xxv
liber xxvi
liber xxvii
liber xxviii
liber xxix
liber xxx
liber xxxi
liber xxxii
liber xxxiii
liber xxxiv
liber xxxv
liber xxxvi
liber xxxvii
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
libros naturalis historiae, novicium camenis quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura licentiore epistula narrare constitui tibi, iucundissime imperator; sit enim haec tui praefatio, verissima, dum maximi consenescit in patre. "namque tu solebas nugas esse aliquid meas putare," ut obiter emolliam catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum): ille enim, ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum se fecit quam volebat existimari, a veraniolis suis et fabullis. simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime non fieri questus es in alia procaci epistula nostra, ut in quaedam acta exeat sciantque omnes quam ex aequo tecum
vivat imperium. triumphalis et censorius tu sexiesque consul ac tribuniciae potestatis particeps et, quod his nobilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini praestas, praefectus praetorii eius omniaque haec rei publicae es: nobis quidem qualis in castrensi contubernio, nec quicquam in te mutavit fortunae amplitudo, nisi ut prodesse tantundem posses et velles. itaque cum ceteris in veneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi imputabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et longius etiam summoves ingenii fascibus. fulgurare in nullo umquam verius dicta vis eloquentiae, tribunicia potestas facundiae. quanto tu ore patris laudes tonas! quanto fratris amas! quantus in poetica es! o magna fecunditas animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris excogitasti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
References (1 total)
- Cross-references in notes to this page
(1):
- Aristotle, Metaphysics, Aristot. Met. 7.1040b
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences