previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

liber vi

pontus euxinus, antea ab inhospitali feritate axinus appellatus, peculiari invidia naturae sine ulla fine indulgentis aviditati maris et ipse inter europam asiamque funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis montibus calpeque africae avolsa tanto maiora absorbuisse quam reliquerit spatia, non per hellespontum propontida infudisse iterum terris devoratis: a bosporo quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti lacus maeotii rapinam suam iungant. invitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae repugnantis intervalla, ad hellespontum dccclxxv p., ad bosporos duos vel bubus meabili transitu - unde nomen ambobus - , etiam quaedam in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. mensuram ponti a bosporo ad maeotium lacum quidam fecere [30xiiii]30 [xxxviii] d, eratosthenes [c] minorem. agrippa a calchadone ad phasim [30x]30, inde bosporum cimmerium [ccclx]. nos intervalla generatim ponimus conperta in aevo nostro, quando etiam in ipso ore cimmerio pugnatum est.

ergo a faucibus bospori est amnis rebas, quem aliqui rhesum dixerunt. dein syris, portus calpas, sangaris fluvius ex inclutis. oritur in phrygia, accipit vastos amnes, inter quos tembrogium et gallum, idem sagiarius plerisque dictus, coralius, a quo incipiunt mariandyni, sinus oppidumque heraclea, lyco flumini adpositum - abest a ponti ore [cc] - , portus acone, veneno aconito dirus, specus acherusia, flumina paedopides, callichorum, sonautes, oppidum tium, ab heraclea [xxxviii] p., fluvius billis. ultra quem gens paphlagonia, quam pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo galatia, oppidum mastya milesiorum, dein cromna, quo loco enetos adicit nepos cornelius, a quibus in italia ortos cognomines eorum venetos credi debere putat, sesamon oppidum, quod nunc amastris, mons cytorus, a tio [lxiii] p., oppida cimolis, stephane, amnis parthenius. promunturium carambis vasto excursu abest a ponti ostio [cccxxv] aut, ut aliis placuit, [cccl], tantundem a cimmerio aut, ut aliqui maluere, [cccxii] d. fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde armine, nunc est colonia sinope, a cytoro [clxiiii], flumen varecum, gens cappadocum, oppidum caturia gazelum, amnis halys, a radicibus tauri per cataoniam cappadociamque decurrens, oppida gangre, carusa, amisum liberum, a sinope [cxxx], eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut asiam paene insulam faciat, [cc] haut amplius per continentem ad issicum ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum gentes graecas iure dici, doricam, ionicam, aeolicam, ceteras barbarorum esse. amiso iunctum fuit oppidum eupatoria, a mithridate conditum; victo eo utrumque pompeiopolis appellatum est.

cappadocia intus habet coloniam claudi caesaris archelaidem, quam praefluit amnis halys, oppida comana, quod salius, neocaesaream, quod lycus, amasiam, quod iris, in regione hoc gazacena, in colopene vero sebastiam et sebastopolim - haec parva, sed paria supra dictis - , reliqua sui parte melitam, a samiramide conditam haud procul euphrate, diocaesaream, tyana, castabala, magnopolim, zelam et sub monte argaeo mazacum, quae nunc caesarea nominatur. cappadociae pars praetenta armeniae maiori melitene vocatur, commagenis cataonia, phrygiae garsauritis, sargaurasana, cammaneni, galatiae morimene, ubi disterminat eas cappadox amnis, a quo nomen traxere antea leucosyri dicti. a neocaesarea supra dicta minorem armeniam lycus amnis disterminat. est et coeranus intus clarus, in ora autem ab amiso oppidum et flumen chadisia, lycastum, a quo themiscyrena regio, iris flumen deferens lycum. civitas ziela intus, nobilis clade triarii et victoria c. caesaris. in ora amnis thermodon, ortus ad castellum quod vocant phanorian, praeterque radices amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, amazonium, themiscyra, sotira, amasia, comana, nunc matium. gentes genetarum, chalybum, oppidum cotyorum, gentes tibareni, mossyni notis signantes corpora, gens macrocephali, oppidum cerasus, portus cordule, gentes bechires, buxeri, flumen melas, gens machorones, sideni flumenque sidenum, quo alluitur oppidum polemonium, ab amiso [cxx]. inde flumina iasonium, melanthium et ab amiso [lxxx] pharnacea oppidum, tripolis castellum et fluvius, item philocalia et sine fluvio liviopolis, et a pharnacea [c] trapezus liberum, monte vasto clausum. ultra quod gens armenochalybes et maior armenia, [xxx] p. distans. in ora ante trapezunta flumen est pyxites, ultra vero gens sannorum heniochorum, flumen absarrum cum castello cognomine in faucibus, a trapezunte [cxl]. eius loci a tergo montium hiberia est, in ora vero heniochi, ampreutae, lazi, flumina acampseon, isis, nogrus, bathys, gentes colchorum, oppidum matium, flumen heracleum et promunturium eodem nomine clarissimusque ponti phasis. oritur in moschis, navigatur quamlibet magnis navigiis [xxxviii] d p., inde minoribus longo spatio, pontibus cxx pervius. oppida in ripis habuit conplura, celeberrima tyndarida, circaeum, cygnum et in faucibus phasim. maxime autem inclaruit aea, [xv] p. a mari, ubi hippos et cyaneos vasti amnes e diverso in eum confluunt; nunc habet surium tantum, et ipsum ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum navium capacem esse diximus. et alios accipit fluvios magnitudine numeroque mirabiles, inter quos glaucum. in ore eius insula est sine nomine, ab absarro [lxx]. inde aliud flumen charien, gens saltiae, antiquis phthirophagi dicti, et alia sanni, flumen chobum, e caucaso per suanos fluens, dein rhoan, regio egritice, amnes sigama, thersos, astelephus, chrysorrhoas, gens absilae, castellum sebastopolis, a phaside [c], gens sanigarum, oppidum cygnus, flumen et oppidum penius. deinde multis nominibus heniochorum gentes.

subicitur ponti regio colica, in qua iuga caucasi ad ripaeos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in euxinum et maeotium devexa, altero in caspium et hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes tenent melanchlaeni, coraxi, urbe colchorum dioscuriade iuxta fluvium anthemunta nunc deserta, quondam adeo clara, ut timosthenes in eam ccc nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea a nostris cxxx interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam ab amphito et telchio, castoris ac pollucis aurigis, putent, a quibus ortam heniochorum gentem fere constat. [c] a dioscuriade oppidum heracleum distat, a sebastopoli [lxx]. achaei, mardi, cercetae, post eos seraci, cephalotomi. in intimo eo tractu pityus oppidum opulentissimum ab heniochis direptum est. a tergo eius epagerritae, sarmatarum populus in caucasi iugis, post quae sauromatae. ad hos profugerat mithridates claudio principe narravitque thalos iis esse confines, qui ab oriente caspii maris fauces attingerent; siccari eas aestu recedente. in ora autem iuxta cercetas flumen icarus, achaei cum oppido hiero et flumine, ab heracleo [cxxxvi]. inde promunturium crunoe, a quo supercilium arduum tenent toretae, civitas sindica, ab hiero [lxvii] d, flumen setheries. inde ad bospori cimmerii introitum [lxxxviii] d.

sed ipsius paeninsulae inter pontum et maeotium lacum excurrentis non amplior [lxvii] d p. longitudo est, latitudo nusquam infra duo iugera; eonem vocant. ora ipsa bospori utrimque ex asia atque europa curvatur in maeotim. oppida in aditu bospori primo hermonasa, dein cepoe milesiorum, mox stratoclia et phanagoria ac paene desertum apaturos ultumoque in ostio cimmerium, quod antea chimerion vocabatur. inde maeotis lacus, in europa dictus.

a cimmerio accolunt maeotici, vali, serbi, serrei, scizi, gnissi. dein tanain amnem gemino ore influentem incolunt sarmatae, medorum, ut ferunt, suboles, et ipsi in multa genera divisi. primi sauromatae gynaecocratumenoe, amazonum conubia; dein naevazae, coitae, cizici, messeniani, costoboci, zecetae, zigae, tindari, thussagetae, tyrcae usque ad solitudines saltuosis convallibus asperas, ultra quas arimphaei, qui ad ripaeos pertinent montes. tanaim ipsum scythae silim vocant, maeotim temarundam, quo significant matrem maris. oppidum in tanais quoque ostio. tenuere finitima primo cares, dein clazomeni et maeones, postea panticapaeenses. sunt qui circa maeotim ad ceraunios montes has tradant gentes: a litore napitas supraque essedonas colchis iunctos montium cacuminibus, dein camacas, oranos, autacas, mazamacas, cantiocaptas, agamathas, picos, rymosolos, acascomarcos et ad iuga caucasi icatalas, imadochos, ramos, anclacas, tydios, carastaseos, authiandas; lagoum amnem ex montibus catheis, in quem defluat opharus, ibi gentes cauthadas, opharitas; amnes menotharum, imityen ex montibus cissiis; infra acdeos, carnas, vscardeos, accisos, gabros, gegaros circaque fontem imityis imityos et apartaeos. alii influxisse eo scythas auchetas, atherneos, asampatas, ab iis tanaitas et napaeos viritim deletos. aliqui flumen ocharium labi per canticos et sapaeos, tanain vero transisse satharcheos herticheos, spondolicos, synhietas, anasos, issos, cataeetas, tagoras, caronos, neripos, agandaeos, meandaraeos, satharcheos spalaeos.

peracta est interior ora ac loca amnesque, accolae: nunc reddatur ingens in mediterraneo situs, in quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo infitias, anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis a domitio corbulone regibusque inde missis supplicibus aut regum liberis obsidibus. ordiemur autem a cappadocum gente. longissime haec ponticarum omnium introrsus recedens minorem armeniam maioremque et commagenen laevo suo latere transit, dextro vero omnes in asia dictas gentes, plurimis superfusa populis, magnoque impetu scandens ad ortum solis et tauri iuga transit lycaoniam, pisidiam, ciliciam, vadit super antiochiae tractum et usque ad cyrresticam eius regionem parte sua quae vocatur cataonia contendit. itaque ibi longitudo asiae [30xii]30 [l] efficit, latitudo [dcxl].

armenia autem maior incipit a parihedris montibus, euphrate amne, ut dictum est, aufertur cappadociae et, qua discedit euphrates, mesopotamiae haut minus claro amne tigri. utrumque fundit ipsa et initium mesopotamiae facit inter duos amnes exiturae; quod interest ibi, tenent arabes orroei. sic finem usque in adiabenen perfert, ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in laeva pandit ad cyrum amnem transversa araxen, longitudinem vero ad minorem usque armeniam, absarro amne in pontum defluente et parihedris montibus, qui fundunt absarrum, discreta ab illa.

cyrus oritur in heniochis montibus, quos alii coraxicos vocavere, araxos eodem monte quo euphrates, [vi] p. intervallo, auctusque amne vsi et ipse, ut plures existimavere, cyro defertur in caspium mare. oppida celebrantur in minore caesarea, aza, nicopolis, in maiore arsamosata euphrati proximum, tigri carcathiocerta, in excelso autem tigranocerta, at in campis iuxta araxen artaxata. universae magnitudinem aufidius quinquagiens centena milia prodidit, claudius caesar longitudinem a dascusa ad confinium caspii maris [30xiii]30 p., latitudinem dimidium eius tigranocerta ad hiberiam. dividitur, quod certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quasdam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus cxx. claudunt eam montes ab oriente, sed non statim cerauni nec adiabene regio. quod interest spatii, cepheni tenent; ab his iuga ultra adiabeni tenent, per convalles autem proximi armeniae sunt menobardi et moscheni. adiabenen tigris et montes invii cingunt. ab laeva eius regio medorum est ad prospectum caspii maris. ex oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque caucasis montibus cingitur. incolae per confinium armeniae nunc dicentur.

planitiem omnem a cyro usque albanorum gens tenet, mox hiberum, discreta ab iis amne ocazane in cyrum caucasis montibus defluente. praevalent oppida albaniae cabalaca, hiberiae harmastus iuxta flumen, neoris. regio thasie et thriare usque ad parihedros montes. ultra sunt colchicae solitudines, quarum a latere ad ceraunios verso armenochalybes habitant et moschorum tractus ad hiberum amnem in cyrum defluentem et infra eos sacasani et deinde macerones ad flumen absarrum. sic plana aut devexa optinentur. rursus ab albaniae confinio tota montium fronte gentes silvorum ferae et infra lupeniorum, mox diduri et sodi.

ab iis sunt portae caucasiae, magno errore multis caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores additae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod vocatur cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime harmasti oppidi hiberum. a portis caucasis per montes gurdinios valli, suani, indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad pontum usque heniochorum plurima genera, mox achaeorum. ita se habet haec terrarum e clarissimis. aliqui inter pontum et caspium mare [ccclxxv] p. non amplius interesse tradiderunt, cornelius nepos [ccl]: tantis iterum angustiis infestatur asia. claudius caesar a cimmerio bosporo ad caspium mare [cl] prodidit eaque perfodere cogitasse nicatorem seleucum quo tempore sit ab ptolemaeo cerauno interfectus. a portis caucasiis ad pontum [cc] esse constat fere.

insulae in ponto planctae sive cyaneae sive symplegades; deinde apollonia thynias dicta, ut distingueretur ab ea quae est in europa - distat a continente p. m, cingitur [iii] - et contra pharnaceam chalceritis, quam graeci ariam dixerunt martique sacram et in ea volucres cum advenis pugnasse pinnarum ictu.

nunc omnibus quae sunt asiae interiora dictis ripaeos montes transcendat animus extraque litore oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens asiam scythicus a septentrione, ab oriente eous, a meridie indicus vocatur varieque per sinus et accolarum conplura nomina dividitur. verum asiae quoque magna portio adposita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines habet. ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi scythae sunt. extra eos ultraque aquilonis initia hyperboreos aliqui posuere, pluribus in europa dictos. primum inde noscitur promunturium celticae lytharmis, fluvius carambucis, ubi lassata cum siderum vi ripaeorum montium deficiunt iuga, ibique arimphaeos quosdam accepimus, haut dissimilem hyperboreis gentem. sedes illis nemora, alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro existimatus, ritus clementes. itaque sacros haberi narrant inviolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. ultra eos plane iam scythae, cimmerii, cissi, anthi, georgi et amazonum gens, haec usque ad caspium et hyrcanium mare.

nam et inrumpit e scythico oceano in aversa asiae; pluribus nominibus accolarum appellatum celeberrimum est duobus, caspium et hyrcanium. non minus hoc esse quam pontum euxinum clitarchus putat, eratosthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per cadusiae et albaniae oram [v] cccc stadia, inde per anariacos, amardos, hyrcanos ad ostium zoni fluminis [iiii] dccc, ab eo ad ostium iaxartis mm cccc, quae summa efficit [30xv]30 [lxxv] p. artemidorus hinc detrahit [xxv] p. agrippa caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis armeniam, determinatas ab oriente oceano serico, ab occidente caucasi iugis, a meridie tauri, a septentrione oceano scythico, patere qua cognitum est [cccclxxx] in longitudinem, in latitudinem [ccxc] prodidit. non desunt vero qui eius maris universum circuitum a freto [30xxv]30 p. tradunt.

inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem spatiosis atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus, velut ad maeotium lacum ab ore descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine. primus sinus appellatur scythicus; utrimque enim accolunt scythae angustias et inter se commeant, hinc nomades et sauromatae multis nominibus, illinc abzoae non paucioribus. ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent vdini, scytharum populus, dein per oram albani, ut ferunt, ab iasone orti, unde quod mare ibi est albanum nominatur. haec gens superfusa montibus caucasis ad cyrum amnem, armeniae confinium atque hiberiae, descendit, ut dictum est. supra maritima eius vdinorumque gentem sarmatae, vti, aorsi, aroteres praetenduntur, quorum a tergo indicatae iam amazones sauromatides. flumina per albaniam decurrunt in mare casus et albanus, dein cambyses, in caucasis ortus montibus, mox cyrus, in coraxicis, uti diximus. oram omnem a caso praealtis rupibus accessum negare per [ccccxxv] p. auctor est agrippa. a cyro caspium mare vocari incipit; accolunt caspi.

corrigendus est in hoc loco error multorum, etiam qui in armenia res proxime cum corbulone gessere. namque ii caspias appellavere portas hiberiae, quas caucasias diximus vocari, situsque depicti et inde missi hoc nomen inscriptum habent. et neronis principis comminatio ad caspias portas tendere dicebatur, cum peteret illas, quae per hiberiam in sarmatas tendunt, vix ullo propter oppositos montes aditu ad caspium mare. sunt autem aliae caspiis gentibus iunctae, quod dinosci non potest nisi comitatu rerum alexandri magni.

namque persarum regna, quae nunc parthorum intellegimus, inter duo maria persicum et hyrcanium caucasi iugis attolluntur. utrimque per devexa laterum armeniae maiori a frontis parte, quae vergit in commagenen, cephenia, ut diximus, copulatur eique adiabene, assyriorum initium, cuius pars est arbilitis, ubi darium alexander debellavit, proxime syriae. totam eam macedones mygdoniam cognominaverunt a similitudine. oppida alexandria, item antiochia quam nesebin vocant; abest ab artaxatis [dccl] p. fuit et ninos, inposita tigri, ad solis occasum spectans, quondam clarissima. reliqua vero fronte, quae tendit ad caspium mare, atrapatene, ab armeniae otene regione discreta araxe. oppidum eius gazae, ab artaxatis [ccccl] p., totidem ab ecbatanis medorum, quorum pars sunt atrapateni.

ecbatana, caput mediae, seleucus rex condidit, a seleucia magna [dccl] p., a portis vero caspiis [xx]. reliqua medorum oppida phisganzaga, apamea, rhagiane cognominata. causa portarum nominis eadem quae supra, interruptis angusto transitu iugis ita ut vix singula meent plaustra, longitudine [viii] p., toto opere manu facto. dextra laevaque ambustis similes inpendent scopuli sitiente tractu per [xxviii] p. angustias impedit corrivatus salis e cautibus liquor atque eadem emissus; praeterea serpentium multitudo nisi hieme transitum non sinit.

adiabenis conectuntur carduchi quondam dicti, nunc cordueni, praefluente tigri, his pratitae παρ᾽ ὁδὸν appellati, qui tenent caspias portas. iis ab latere altero occurrunt deserta parthiae et citheni iuga. mox eiusdem parthiae amoenissimus situs, qui vocatur choara. duae urbes ibi parthorum oppositae quondam medis, calliope et alia in rupe issatis; ipsum vero parthiae caput hecatompylos; abest a portis [cxxxiii] p. ita parthorum quoque regna foribus discluduntur. egressos portis excipit protinus gens caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad cyrum amnem produntur [ccxxv] p., ab eodem amne si subeatur ad portas, [dcc]. hunc enim cardinem alexandri magni itinerum fecere ab iis portis ad indiae principium stadia [xv] dclxxxx prodendo, ad bactra oppidum, quod appellant zariasta, mmm dcc, inde ad iaxartem amnem [v].

a caspiis ad orientem versus regio est apavortene dicta et in ea fertilitatis inclutae locus dareium, mox gentes tapyri, anariaci, staures, hyrcani, a quorum litoribus idem mare hyrcanium vocari incipit a flumine sideri. citra id amnes maziris, strator, omnia ex caucaso. sequitur regio margiane apricitatis inclutae, sola in eo tractu vitifera, undique inclusa montibus amoenis, ambitu stadiorum m d, difficilis aditu propter harenosas solitudines per [cxx] p., et ipsa contra parthiae tractum sita. in qua alexander alexandriam condiderat, qua diruta a barbaris antiochus seleuci filius eodem loco restituit syrianam interfluente margo, qui corrivatur in zotha lacu; maluerat illam antiochiam appellari. urbis amplitudo circumitur stadiis lxx. in hanc orodes romanos crassiana clade captos deduxit. ab huius excelsis per iuga caucasi protenditur ad bactros usque gens mardorum fera, sui iuris. sub eo tractu gentes orciani, commori, berdrigae, pharmacotrophi, chomarae, choamani, murrasiarae, mandruani, flumina mandrum, chindrum, ultraque chorasmi, gandari, pariani, zarangae, arasmi, marotiani, arsi, gaeli, quos graeci cadusios appellavere, matiani, oppidum heraclea, ab alexandro conditum, quod deinde subversum ac restitutum antiochus achaida appellavit, dribyces, quorum medios fines secat oxus amnis, ortus in lacu oaxo, syrmatae, oxyttagae, moci, bateni, saraparae, bactri, quorum oppidum zariastes, quod postea bactrum a flumine appellatum est. gens haec optinet aversa montis paropanisi exadversus fontes indi; includitur flumine ocho. ultra sogdiani, oppidum panda et in ultimis eorum finibus alexandria, ab alexandro magno conditum. arae ibi sunt ab hercule ac libero patre constitutae, item Cyro et samiramide atque alexandro, finis omnium eorum ductus ab illa parte terrarum, includente flumine iaxarte, quod scythae silim vocant, alexander militesque eius tanain putavere esse. transcendit eum amnem demodamas, seleuci et antiochi regum dux, quem maxime sequimur in his, arasque apollini didymaeo statuit.

vltra sunt scytharum populi. persae illos sacas universos appellavere a proxima gente, antiqui aramios, scythae ipsi persas chorsaros et caucasum montem croucasim, hoc est nive candidum. multitudo populorum innumera et quae cum parthis ex aequo degat. celeberrimi eorum sacae, massagetae, dahae, essedones, astacae, rumnici, pestici, homodoti, histi, edones, camae, camacae, euchatae, cotieri, authusiani, psacae, arimaspi, antacati, chroasai, oetaei. ibi napaei interisse dicuntur a palaeis. nobilia apud eos flumina mandragaeum et caspasum. nec in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris dulcem esse et alexander magnus prodidit et M. Varro talem perlatum pompeio iuxta res gerenti mithridatico bello, magnitudine haut dubie influentium amnium victo sale. adicit idem pompei ductu exploratum, in bactros septem diebus ex india perveniri ad bactrum flumen quod in oxum influat, et ex eo per caspium in cyrum subvectos, et v non amplius dierum terreno itinere ad phasim in pontum indicas posse devehi merces.

insulae toto eo mari multae, volgata una maxime zazata.

a caspio mari scythicoque oceano in eoum cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte. inhabitabilis eius prima pars a scythico promunturio ob nives; proxima inculta saevitia gentium. anthropophagi scythae insident humanis corporibus vescentes; ideo iuxta vastae solitudines ferarumque multitudo, haut dissimilem hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde scythae iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans mari quod vocant tabim. nec ante dimidiam ferme longitudinem eius orae, quae spectat aestivum orientem, inhabitatur illa regio. primi sunt hominum qui noscantur seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. primum eorum noscitur flumen psitharas, proximum cambari, tertium lanos, a quo promunturium chryse, sinus cirnaba, flumen atianos, sinus et gens hominum attacorum, apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua hyperborei degunt, temperie. de iis privatim condidit volumen amometus, sicut hecataeus de hyperboreis. ab attacoris gentes phuni et thocari et, iam indorum, casiri introrsus ad scythas versi - humanis corporibus vescuntur - , nomades quoque indiae vagantur. sunt qui ab aquilone contingi ab ipsis ciconas dixere et brisaros.

sed unde plane constent gentes, hemodi montes adsurgunt indorumque gens incipit, non eoo tantum mari adiacens, verum et meridiano quod indicum appellavimus. quae pars orienti est adversa, recto praetenditur spatio ad flexum et initio indici maris [30xviii]30 [lxxv] colligit, deinde quae se flexit in meridiem, [30xxiiii]30 [lxxv], ut eratosthenes tradit, usque ad indum amnem, qui est ab occidente finis indiae. conplures autem totam eius longitudinem xl dierum noctiumque velifico navium cursu determinavere et a septentrione ad meridiem [30xxviii]30 [l], agrippa longitudinis [30xxxiii]30, latitudinis [30xiii]30 prodidit. posidonius ab aestivo solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, adversam galliam statuens, quam ab occidente aestivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a favonio; itaque adversum eius venti adflatum iuvare indiam salubremque fieri haut dubia ratione docuit. alia illi caeli facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme etesiarum flatus, nostra vero bruma lenes ibi aurae, mare navigabile. gentes ei urbesque innumerae, si quis omnes persequi velit. etenim patefacta est non modo alexandri magni armis regumque qui successere ei, circumvectis etiam in hyrcanium mare et caspium seleuco et antiocho praefectoque classis eorum patrocle, verum et aliis auctoribus graecis, qui cum regibus indicis morati, sicut megasthenes et dionysius a philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium prodidere. non tamen est diligentiae locus: adeo diversa et incredibilia traduntur. alexandri magni comites in eo tractu indiae, quem is subegerit, scripserunt [v] oppidorum fuisse, nullum coo minus, gentium [viiii], indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione: indi enim gentium prope soli numquam migravere finibus suis. colliguntur a libero patre ad alexandrum magnum reges eorum cliii annis [vi] ccccli; adiciunt et menses iii. amnium mira vastitas; proditur alexandrum nullo die minus stadia dc navigasse indo nec potuisse ante menses v enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem gange esse constat. seneca, etiam apud nos temptata indiae commentatione, lx amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare. iunguntur inter se imavus, hemodus, paropanisus, caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et aegypto similem.

verum ut terrena demonstratio intellegatur, alexandri magni vestigiis insistimus. diognetus et baeton, itinerum eius mensores, scripsere a portis caspiis hecatompylon parthorum quot diximus milia esse, inde alexandriam arion, quam urbem is rex condidit, [dlxxv], prophthasiam drangarum [cxcviiii], arachosiorum oppidum [dlxv], ortospanum [clxxv], inde ad alexandri oppidum [l] - in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur - ; hanc urbem sub ipso caucaso esse positam; ab ea ad flumen copheta et oppidum indorum peucolatim [ccxxxvii], unde ad flumen indum et oppidum taxilla [lx], ad hydaspen fluvium clarum [cxx], ad hypasim non ignobiliorem [30xxv]30 [iiii] [ccclxxxx], qui fuit alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae quoque regis ipsius consentiunt his. reliqua inde seleuco nicatori peragrata sunt: ad sydrum [clxviiii], iomanem amnem tantundem - aliqua exemplaria adiciunt [v] passuum - , inde ad gangen [cxii] d, ad rhodaphan [dlxviiii] - alii [cccxxv] in hoc spatio produnt - , ad callinipaza oppidum [clxvii] d - alii [cclxv] - , inde ad confluentem iomanis et gangis [dcxxv] - plerique adiciunt [xiii] d - , ad oppidum palibothra [ccccxxv], ad ostium gangis [dcxxxvii] d. gentes, quas memorare non pigeat, a montibus hemodis, quorum promunturium imaus vocatur incolarum lingua nivosum sic significante, isari, cosiri, izi et per iuga chirotosagi multarumque gentium cognomen bragmanae, quorum mactocalingae; flumina prinas et cainnas, quod in gangen influit, ambo navigabilia; gentes calingae mari proximi et supra mandaei, malli quorum mons mallus, finisque tractus eius ganges.

hunc alii incertis fontibus ut nilum rigantemque vicina eodem modo, alii in scythicis montibus nasci dixerunt; influere in eum xviiii amnes, ex iis navigabiles praeter iam dictos crenaccam, rhamnumbovam, casuagum, sonum. alii cum magno fragore ipsius statim fontes erumpere, deiectumque per scopulosa et abrupta, ubi primum molles planities contingat, in quodam lacu hospitari, inde lenem fluere, ubi minimum, [viii] p. latitudine, ubi modicum, stadiorum c, altitudine nusquam minore passuum xx, novissima gente gangaridum calingarum. regia pertalis vocatur; regi [lx] peditum, equites m, elephanti dcc in procinctu bellorum excubant. namque vita mitioribus populis indorum multipertita degitur: tellurem exercent, militiam alii capessunt, merces alii suas evehunt, externas invehunt, res publicas optumi ditissimique temperant, iudicia reddunt, regibus adsident. quintum genus, celebratae ibi et prope in religionem versae sapientiae deditum, voluntaria semper morte vitam accenso prius rogo finit. unum super haec est semiferum ac plenum laboris inmensi - a quo supra dicta continentur - venandi elephantos domandique: his arant, his vehuntur, haec maxime novere pecuaria, his militant dimicantque pro finibus; dilectum in bella vires et aetas