Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
ignis in aede Vestae extinctus est.
Tib.
Sempronius Gracchus pro cos.
Celtiberos victos in deditionem accepit,
monimentumque operum suorum Gracchurim oppidum in Hispania constituit;
et a Postumio Albino pro cos.
Vaccaci ac Lusitani subacti sunt.
uterque triumphavit.
Antiochus,
Antiochi filius,
obses a patre Romanis datus mortuo fratre Seleuco,
qui patri defuncto successerat,
in regnum Syriae ab urbe dimissus.
qui praeter religionem,
qua multa templa magnifica multis sociis erexit, Athenis Iovis Olympii et Antiochiae Capitolini, vilissimum regem egit.
lustrum a censoribus conditum est:
censa sunt civium capita CCLVIII CCXCHII.
Q.
Voconius Saxa tribunus plebis legem tulit,
ne quis mulierem heredem institueret.
suasit legem M.
Cato.
exstat oratio eius.
praeterea res adversus Liguras et Histros et Sardos et Celtiberos a compluribus ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet,
quod Perseus Philippi tilius moliebatur.
miserat ad Carthaginienses legationem,
et ab his nocte audita erat.
sed et alias Graeciae civitates sollicitabat.