previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [p. 2022]Sp. <Larcius inde et> T. Herminius, P. Lucretius inde et P. Ualerius Publicola consules facti. eo anno postremum legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt; quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus. [2] non quin breuiter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum uellent. [3] non in regno populum Romanum sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. [4] proinde si saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. [5] rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum est' inquit, 'neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat.' dictis facta amiciora adiecit; [6] obsidum quod reliquum erat reddidit; agrum Ueientem, foedere ad Ianiculum icto ademptum, restituit. [7] [p. 2023]Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit. Romanis pax fida [ita] cum Porsenna fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (28 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: