Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 1]
belli adversus Philippum Macedoniae regem,
quod intermissum erat,
repetiti causae referuntur hae:
tempore initiorum
duo iuvenes Acarnanes,
qui non erant initiati,
Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis
intraverunt.
ob hoc,
tamquam summum nefas commisissent,
ab Atheniensibus occisi sunt.
Acarnanes mortibus suorum
commoti ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt
et Athenas oppugnaverunt;
Athenienses auxilium a Romanis
petierunt.
coeptum est autem anno quingentesimo quinquagesimo primo
ab urbe condita,
post pacem Carthaginiensibus
datam paucis mensibus.
cum Atheniensium,
qui a Philippo
obsidebantur,
legati auxilium a senatu petissent,
et id senatus
ferendum censuisset,
plebe,
cui tot bellorum continuus labor
gravis erat,
dissentiente tenuit auctoritas patrum,
ut sociae
civitati ferre **
quoque opem populus iuberet.
id bellum
P.
Sulpicio consuli mandatum est,
qui exercitu in Macedoniam
ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit.
Abydeni a Philippo obsessi ad exemplum Saguntinorum suos
seque occiderunt.
L.
Furius praetor Gallos Insubres rebellantes
et Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem
acie vicit.
Hamilcar eo bello occisus est et milia hominum
triginta quinque.
praeterea expeditiones Philippi regis et
Sulpici consulis expugnationesque urbium ab utroque factas
continet.
Sulpicius consul bellum gerebat adiuvantibus rege
Attalo et Rhodiis.
triumphavit de Gallis L.
Furius praetor.