previous next
ĭta , adv. pronom. stem i-; cf. is; Sanscr. itthā; Zend, itha, in the manner specified,
I.in this manner, in this wise, in such a way, so, thus.
I. In gen.
A. Referring to what precedes, as has been said, thus, so: “des operam ut investiges sitne ita,Cic. Att. 12, 17: vidi ego nequam homines, verum te nullum deteriorem. Phil. Ita sum, Plaut. Bacch. 5, 2, 60: “ita aiunt,Ter. And. 1, 2, 21; 3, 3, 18; id. Ad. 5, 5, 7: “et hercule ita fecit,Cic. Cael. 11, 37: “factum est ita,id. Att. 7, 8, 4: “aiunt enim te ita dictitare,Cic. Verr. 2, 3, 64, § 151; “frequent in phrase: quae cum ita sint,since what has been said is true, id. Rosc. Com. 6, 17 init.; so, “quod cum ita sit,id. Caecin. 12, 33: “quae cum ita essent,id. Clu. 34, 94 fin.
B. To introduce the thought which follows, thus, in the following manner, as follows, in this way: “in tertio de oratore ita scriptum est, in perpetua, etc.,Quint. 9, 1, 25: “haec ita digerunt: primum ... secundum, etc.,id. 11, 2, 20: “ita sciunt procuratores ... nullius apud te auctoritatem valere plus quam meam,Cic. Fam. 13, 42, 4; id. Tusc. 3, 18, 41: “ita constitui, fortiter esse agendum,id. Clu. 19, 51. —
C. In affirmations, esp. in replies, yes, it is so, just so, true: quid istic tibi negoti est? Dav. Mihin'? Si. Ita, Ter. And. 5, 2, 8: “an laudationes? ita, inquit Antonius,Cic. de Or. 2, 11, 44: “Davusne? ita,Hor. S. 2, 7, 2; so in solemn affirmation: est ita: est, judices, ita, ut dicitur, Cic. Verr. 2, 4, 52, § 117: “et certe ita est,id. Att. 9, 13, 2: “ita est,Plaut. Ps. 1, 5, 51; Ter. And. 1, 1, 27; “and in negations: non est ita,Cic. Off. 1, 44, § 158; strengthened by other particles of affirmation: as vero, profecto, prorsus, plane; “ita vero,Plaut. Men. 5, 9, 37: “ita profecto,id. Am. 1, 1, 214: “non est profecto ita, judices,Cic. Rosc. Am. 40, 121: “ita prorsus,id. Tusc. 2, 27, 67: “prorsus ita,id. Leg. 3, 12, 26: “ita plane,id. Tusc. 1, 7, 13; id. Ac. 2, 35, 113.—
D. In interrogations, esp.
b. Where surprise or reproach is implied: quid ita? (Gr. τι δαί), why so? how is that? what do you mean? accusatis Sex. Roscium. Quid ita? Cic. Rosc. Am. 12, 34; id. N. D. 1, 35, 99; id. Off. 2, 23, 83: “quid ita passus est Eretriam capi? quid ita tot Thessaliae urbes? Quid ita, etc.,Liv. 32, 21, 13; 27, 34, 13; Plaut. Trin. 4, 2, 42.
II. In partic.
A. In comparisons, so.
2. Following or followed by ut, to denote that two things are in the same condition or category.
(α). Ut ... ita, as ... so, just as ... so also, alike ... and, as well ... as: Dolabellam ut Tarsenses, ita Laodiceni multo amentiores ultro arcessierunt, Cass. ap. Cic. Fam. 12, 13, 10: “Hercules cum ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis,Cic. Ac. 2, 28, 89; id. Leg. 2, 2, 5. —
(γ). Ita ut, just as: “ita ut occoepi dicere,Plaut. Poen. 2, 24; id. Trin. 4, 2, 52: “ita ut antea demonstravimus,Caes. B. G. 7, 76; Cato, R. R. 144, 2.—
3. In oaths, emphatic wishes, solemn assertions, etc., expressed by a comparison: “ita ille faxit Juppiter,Plaut. Most. 2, 1, 51: ita me di ament, non nil timeo, i.e. may they so love me as it is true that, etc., Ter. Eun. 4, 1, 1; 3, 2, 21: “ita sim felix,Prop. 1, 7, 3: “sollicitat, ita vivam, me tua valetudo,Cic. Fam. 16, 20, 1; Verg. A. 9, 208; so, followed by ut, with indic.: “ita mihi salvā re publicā vobiscum perfrui liceat, ut ego non moveor, etc.,Cic. Cat. 4, 6, 11: “ita me Venus amet, ut ego te numquam sinam, etc.,Plaut. Curc. 1, 3, 52: “ita me amabit sancta Saturitas, itaque suo me condecoret cognomine, ut ego vidi,id. Capt. 4, 2, 97; by ut, with subj., adding a second wish: “nam tecum esse, ita mihi omnia quae opto contingant, ut vehementer velim,Cic. Fam. 5, 21, 1; for which the abl. absol.: ita incolumi Caesare moriar, Balb. ap. Cic. Att. 9, 7, B, 3; for the subj. with ita, the fut. indic.: “ita te amabit Juppiter, ut tu nescis?Plaut. Aul. 4, 10, 31; id. Merc. 4, 4, 22.—
C. To denote an expected or natural consequence, so, thus, accordingly, under these circumstances, in this manner, therefore: “ita praetorium missum,Liv. 21, 54, 3: “ita Jovis illud sacerdotium per hanc rationem Theomnasto datur,Cic. Verr. 2, 2, 51 fin.; esp.: ita fit, thus it comes to pass, hence it follows: “ita fit ut animus de se ipse tum judicet, cum id ipsum, quo judicatur, aegrotet,Cic. Tusc. 3, 1, 1; id. Off. 1, 28, 101; 1, 45, 160: “ita fit ut deus ille nusquam prorsus appareat,id. N. D. 1, 14, 37; id. Leg. 1, 15, 42; so in an inference, therefore: et deus vester nihil agens; expers virtutis igitur; “ita ne beatus quidem,id. N. D. 1, 40, 110; Suet. Caes. 60; so, “itaque (= et ita), crassum (caelum) Thebis, itaque pingues Thebani,Cic. Fat. 4, 7; id. N. D. 3, 17, 44.—
D. Introducing a limitation or restriction, on the condition, on the assumption, in so far, to such an extent, only in so far, etc., commonly followed by ut: “et tamen ita probanda est mansuetudo, ut adhibeatur rei publicae causa severitas,Cic. Off. 1, 25, 88: “pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula finis esset,Liv. 1, 3; 24, 29 fin.: “sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem irā salutem habeatis,id. 23, 3; so with tamen: “longiorem dicturis periodum colligendus est spiritus, ita tamen ut id neque diu neque cum sono faciamus,Quint. 11, 3, 53: “haec ita praetereamus, ut tamen intuentes ac respectantes relinquamus,Cic. Sest. 5, 13. —
hide Dictionary Entry Lookup
Use this tool to search for dictionary entries in all lexica.
Search for in
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: