I.eternity.
I. Lit.
A. Of the past and future: “fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas, quam nulla temporum circumscriptio metiebatur,” Cic. N. D. 1, 9: Tempus generale, quia nec initium nec finem habet, aeternitas est, quam Graeci αἰῶνα appellant, Victorin. in Lib. 1, 26: “Tempus est pars quaedam aeternitatis,” Cic. Inv. 1, 26, 39: “immutabilis aeternitas,” id. Tim. 5: deum nihil aliud in omni aeternitate cogitantem, id. Div. 1, 41: “haec dicit excelsus et sublimis (Deus) habitans aeternitatem,” Vulg. Isa. 57, 15 al. —
B. Of the past: ex or ab aeternitate, from eternity: “hoc est verum ex aeternitate,” Cic. Fat. 14: “quod semper ex omni aeternitate rerum fuerit, id esse fatum (dicitis),” id. N. D. 3, 6: “si negas esse fortunam et omnia, quae fiunt quaeque futura sunt, ex omni aeternitate definita dicis esse fataliter,” id. Div. 2, 7: “ex omni aeternitate fluens veritas,” id. ib. 1, 55: “si nihil fieri potest, nisi quod ab omni aeternitate certum fuerit, quae potest esse fortuna,” id. ib. 2, 7: “egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis (fuerunt),” Vulg. Mich. 5, 2.—
C. Of the future: “aeternitas animorum,” Cic. Tusc. 1, 17, 39 (cf.: “immortalitas animorum,” id. ib. 50): “de aeternitate (animorum) dicere,” id. ib. 33, 81: “quorum (sc. Herculis, etc.) cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di habiti sunt,” id. N. D. 2, 24, 62; id. Sen. 21: “Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate,” id. Tusc. 1, 39, 94: “in diem aeternitatis,” Vulg. 2 Pet. 3, 18; and plur.: “in perpetuas aeternitates,” ib. Dan. 12, 3: in domum aeternitatis suae, to his everlasting home (of death), ib. Eccl. 12, 5.—
II. Meton., of the future, duration, durability, immortality: “cedri materiae aeternitas,” Plin. 13, 5, 11, § 53.—
III. Trop., of the future.
A. In gen.: “mihi populus Romanus aeternitatem immortalitatemque donavit,” Cic. Pis. 3; so id. Phil. 14, 13: “Quidquid ex Agricola amavimus, manet mansurumque est in aeternitate temporum, famā rerum,” Tac. Agr. 46: “cupido aeternitatis perpetuaeque famae,” Suet. Ner. 55 al.—