I.act. August. Civ. D. 14, 13), to step out or forth, to come forth, emerge, appear (very freq. and class.).
I. Prop.
A. In gen.: “e latebris,” Liv. 25, 21, 3: “ab inferis,” Cic. Verr. 2, 1, 37, § 94; Liv. 39, 37, 3: “anguem ab ara exstitisse,” Cic. Div. 2, 80 fin.; cf.: vocem ab aede Junonis ex arce exstitisse (shortly before: voces ex occulto missae; and: “exaudita vox est a luco Vestae),” id. ib. 1, 45, 101: “est bos cervi figura, cujus a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius,” Caes. B. G. 6, 26, 1: “submersus equus voraginibus non exstitit,” Cic. Div. 1, 33, 73; cf. Cic. Verr. 2, 4, 48, § 107: “nympha gurgite medio,” Ov. M. 5, 413: “hoc vero occultum, intestinum ac domesticum malum, non modo non exsistit, verum, etc.,” does not come to light, Cic. Verr. 2, 1, 15, § 39.—
B. In partic., with the accessory notion of originating, to spring, proceed, arise, become: “vermes de stercore,” Lucr. 2, 871: “quae a bruma sata sunt, quadragesimo die vix exsistunt,” Varr. R. R. 1, 34, 1: “ut si qui dentes et pubertatem natura dicat exsistere, ipsum autem hominem, cui ea exsistant, non constare natura, non intelligat, etc.,” Cic. N. D. 2, 33 fin.: “ex hac nimia licentia ait ille, ut ex stirpe quadam, exsistere et quasi nasci tyrannum,” id. Rep. 1, 44; id. Off. 2, 23, 80; cf.: “ex luxuria exsistat avaritia necesse est,” id. Rosc. Am. 27, 75; “ut exsistat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio,” id. Rep. 1, 45: “ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt,” Caes. B. C. 3, 104, 1; “for which: videtisne igitur, ut de rege dominus exstiterit? etc.,” Cic. Rep. 2, 26: “ex quo exsistit id civitatis genus,” id. ib. 3, 14: “hujus ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri,” id. Brut. 8, 31; cf. id. Or. 3, 12: “ex qua (disserendi ratione) summa utilitas exsistit,” id. Tusc. 5, 25, 72: “sermo admirantium, unde hoc philosophandi nobis subito studium exstitisset,” id. N. D. 1, 3, 6: “exsistit hoc loco quaestio subdifficilis,” id. Lael. 19, 67: “magna inter eos exsistit controversia,” Caes. B. G. 5, 28, 2: “poëtam bonum neminem sine inflammatione animorum exsistere posse,” Cic. de Or. 2, 46 fin.: exsistit illud, ut, etc., it ensues, follows, that, etc., id. Fin. 5, 23, 67; cf.: “ex quo exsistet, ut de nihilo quippiam fiat,” id. Fat. 9, 18.
II. Transf., to be visible or manifest in any manner, to exist, to be: “ut in corporibus magnae dissimilitudines sunt, sic in animis exsistunt majores etiam varietates,” Cic. Off. 1, 30, 107: “idque in maximis ingeniis exstitit maxime et apparet facillime,” id. Tusc. 1, 15, 33: “si exstitisset in rege fides,” id. Rab. Post. 1, 1: “cujus magnae exstiterunt res bellicae,” id. Rep. 2, 17: “illa pars animi, in qua irarum exsistit ardor,” id. Div. 1, 29, 61: “si quando aliquod officium exstitit amici in periculis adeundis,” id. Lael. 7, 24 et saep.: “neque ullum ingenium tantum exstitisse dicebat, ut, etc.,” Cic. Rep. 2, 1; cf.: “talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in Crasso, etc.,” id. de Or. 2, 2, 6; “nisi Ilias illa exstitisset,” id. Arch. 10, 24: “cujus ego dignitatis ab adolescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adjutor etiam exstitissem,” id. Fam. 1, 9, 11; cf.: “his de causis ego huic causae patronus exstiti,” id. Rosc. Am. 2, 5: “timeo, ne in eum exsistam crudelior,” id. Att. 10, 11, 3: “sic insulsi exstiterunt, ut, etc.,” id. de Or. 2, 54, 217.